De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

  1. sidera donat.
  2. [*]( ib hen. Herp. F. 1178: ora pudibunda obtegit 17 Sen. Med. M\'\'stravit Antaeum, 653: Libycis harenis. )[*](PTLVDKE)[*](1 feros PYD 2 albo PT1D1 1T anteom PE\' antehum K antheum rel. libicis P lybicis T* Iypic:a T1 19 pressnrua L2K depressus Laud2 compressns T\'jE cupressoa (cu in roa.) Aur. pre5aa9 feL (praessus jP) 21 caelum T2L2V caelo rel. caelos Peip. 22 callo f<tp. (typothetarum errore) 26 nudatus PT1 )
    107
LIBER V.

Dixerat orationisque cursum ad alia quaedam tractanda. atque expedienda, vertebat.

Tum ego: Recta quidem, inquam, exhortatio tuaque prorsus auctoritate dignissima, sed quod tu dudum de providentia quaestionem pluribus aliis implicitam esse dixisti, re experior.

Quaero enim, an esse aliquid omnino et quidnam esse casum arbitrere. — Tum illa:

festmo, inquit, debitum promissionis absolvere viamque tibi, qua patriam reveharis, aperire.

Haec autem etsi perutilia cognitu, tamen a propositi nostri tramite paulisper aversa sunt verendumque est, ne deviis fatigatus ad emetiendum rectum iter sufficere non possis.

— Ne id, inquam, prorsus vereare; nam quietis mihi loco fuerit ea, quibus maxime delector, agnoscere.

Simul, cum omne disputatioms tuae latus indubitata fide constiterit, nihil de sequentibus ambigatur.