De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

  1. Opes honores ambiant
  2. et, cum falsa gravi mole paraverint,
  3. tum vera cognoscant bona.

Hactenus mendacis formam felicitatis ostendisse

suffecerit quam si perspicaciter intueris, ordo est deincepsquae sit vera. monstrare. — Atqui video, inquam, nec opibus sufficientiam nec regnis potentiam nec reverentiam dignitatibus nec celebritatem gloria nec laetitiam voluptatibus posse contingere. — An etiam causas, cur id ita sit.

deprehendisti?

— Tenui quidem veluti rimula mini videor intueri, sed ex te apertius cognoscere malim. — Atqui promptissima ratio est. Quod enim simplex est indivisumque natura, id error humanus separat et a vero atque per fecto ad falsum imperfectumque traducit. An tu arbitraris. quod nihilo indigeat, egere potentia? — Minime, inquam.

- Recte tu quidem; nam si quid est, quod in ulla re