De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

imbecillioris valentiae sit, in hac praesidio necesse est egeat alieno.

— Ita est. inquam. — Igitur sufficientiae potentiaeque una est eademque natura. — Sic videtur. — Quod vero huius modi sit. spernendumne esse censes an contra rerum [*]( 20 cf. infra 73, 19; 82,12. Plat. Phaedr. 263 a (δοϰω̃ μέν 8 λέγεις μανϑάνειν, έτι δ\' ειπέ σαϕέστεϱον) similesque locos adfert Klingaer 4 ) [*](PTLVDKE) [*](6 nec scire Tl 12 tunc P 14 sufficerit PTDKlEl 17 gloriae Tl ut vid., VILaudlEt 20 apertius ex te D* cognoscere apertius LT* ex te cogn. malim apertius V 24 agere inpotentia P )

61
omnium veneratione dignissimum? — At hoc, inquam, ne dubitari quidem potest.

— Addamus igitur sufficientiae potentiaeque reverentiam, ut haec tria unum esse iudicemus. — Addamus, si quidem vera volumus confiteri. —

Quid vero, inquit, obscurumne hoc atque ignobile censes esse an omni celebritate clarissimum?

Considera vero, ne, quod nihilo indigere, quod potentissimum, quod honore dignissimum esse concessum est, egere claritudine, quam sibi praestare non possit, atque ob id aliqua ex parte videatur abiectius.

— Non possum, inquam, quin hoc, uti est, ita etiam celeberrimum esse confitear.

— Consequens igitur est, ut claritudinem superioribus tribus nihil differre fateamur. — Consequitur, inquam.

— Quod igitur nullius egeat alieni, quod suis cuncta viribus possit, quod sit clarum atque reverendum, nonne hoc etiam constat esse laetissimum?