De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

  1. singula nexu, placet arguto
  2. fidibus lentis promere cantu.
  3. Quamvis Poeni pulchra leones
  4. vincula gestent manibusque datas
  5. captent escas metuantque trucem
  6. soliti verbera ferre magistrum, [*]((10))
  7. [*]( 5 putant EW Peip. 12 est id PW Peip. 16 sunt om. P )[*](PFCL VDKE)[*](LXVII. Boethins, Cona. (Weinbsrger.) )[*]( 4 )
    50
  8. si cruor horrida tinxerit ora,
  9. resides olim redeunt animi
  10. fremituque gravi meminere sui,
  11. laxant nodis colla solutis
  12. primusque lacer dente cruento
  13. domitor rabidas imbuit iras.
  14. Quae canit altis garrula ramis
  15. ales, caveae clauditur antro;
  16. huic licet inlita pocula melle
  17. largasque dapes dulci studio
  18. ludens hominum cura ministret,
  19. si tamen arto saliens texto
  20. nemorum gratas viderit umbras,
  21. sparsas pedibus proterit escas,