De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

  1. silvas tantum maesta requirit,
  2. silvas dulci voce susurrat.
  3. Validis quondam viribus acta
  4. pronum flectit virga cacumen;
  5. hanc si curvans dextra remisit,
  6. recto spectat vertice caelum.
  7. Cadit Hesperias Phoebus in undas,
  8. sed secreto tramite rursus
  9. currum solitos vertit ad ortus.
  10. Repetunt proprios quaeque recursus
  11. redituque suo singula gaudent
  12. nec manet ulli traditus ordo,
  13. nisi quod fini iunxerit ortum
  14. stabilemque sui fecerit orbem.

Vos quoque, o terrena animalia, tenui licet imagine vestrum tamen principium somniatis verumque illum beatitudinis finem licet minime perspicaci, qualicumque tamen cogitatione prospicitis eoque vos et ad verum bonum na- [*](PFCLVDКE) [*](12 tecto F2L2 Aur.2 E (hoc est tecto s. «. F2) 20 specta P re* spectat F\' 23 cursum solitus P 32 perspicitis P Laud I (ϑεα̃σϑε Plan.) )

51
turalis ducit intentio et ab eodem multiplex error abducit.

Considera namque, an per ea, quibus se homines adepturos beatitudinem putant, ad destinatum finem valeant pervenire.

Si enim vel pecunia vel honores ceteraque tale quid afferunt, cui nihil bonorum abesse videatur, nos quoque fateamur fieri aliquos horum adeptione felices.

Quodsi neque id valent efficere, quod promittunt, bonisque pluribus carent, nonne liquido falsa in eis beatitudinis species deprehenditur?

Primum igitur te ipsum, qui paulo ante divitiis affluebas, interrogo: inter illas abundantissimas opes numquamne animum tuum concepta ex qualibet inluna confudit anxietas?

— Atqui, inquam, libero me fuisse animo, quin aliquid semper angerer, reminisci non queo. — ..