De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

— Haec igitur vel imagines veri boni vel imperfecta quaedam bona dare mortalibus videntur, verum autem atque perfectum bonum conferre non possunt. — Assentior, inquam.

— Quoniam igitur agnovisti, quae vera illa sit, quae autem beatitudinem mentiantur, nunc superest, ut unde veram hanc petere possis, agnoscas. — Id quidem, inquam, iam dudum vehementer exspecto.

— Sed cum, ut in Timaeo Platoni, nostro placet, in minimis quoque rebus divinum praesidium debeat implorari, quid nunc faciendum censes, ut illius summi boni sedem repperire mereamur?

— Invocandum, inquam, rerum omnium patrem, quo praetermisso nullum rite fundatur exordium. — Recte, inquit, ac simul ita modulata est:.

  1. O qui perpetua mundum ratione gubernas,
  2. terrarum caelique sator, qui tempus ab aevo
  3. ire iubes stabilisque manens das cuncta moveri,
  4. quem non externae pepulerunt fingere causae