De consolatione philosophiae
Boethius
Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.
Habes igitur. inquit, et formam falsae felicitatis et causas.
Detleete nunc in adversum mentis intuitum; ibi enim vel uam promisimus, statim videbis. — Atqui..
vrl caeco perspicua est eamque tu paulo ante sti, dum falsae causas aperire conaris. Nam ni?i fallor. ea vera est et perfecta felicitas, quae sufficientem.
potentem, reverendum. celebrem laetumque perficiat. Atque ut me interius animadvertisse cognoscas, quae unum horum. quoniam idem cuncta sunt, veraciter praestare potest. hanc esse plenam beatitudinem sine ambiguitate cognosco.
- O te, alumne. hac opinione felicem. si quidem hoc. inquit?
adieceris! — Quidnam? inquam. — Essene aliquid in his [*]( 13 r. supra 59, 13sqq. 22 v. 60, 15 28 cf. Klingner 79 Phaedr. 263 c d: άϱιστα λέγεις\' άλλ\' ειπὲ xal τόδε ) [*](PTLrDKE) [*](1 obicit Ii 2 dispicit PT1V1 displicit K Aur.1 5 ut prius om. P \' etiam; hic quod \':P 11 quis V 12 in illis T1 16 _uda V* 22 conabaris VIK conareris Aur.2 E (probat Schepss) 29 quirinam PT1V1 )
— Haec igitur vel imagines veri boni vel imperfecta quaedam bona dare mortalibus videntur, verum autem atque perfectum bonum conferre non possunt. — Assentior, inquam.
— Quoniam igitur agnovisti, quae vera illa sit, quae autem beatitudinem mentiantur, nunc superest, ut unde veram hanc petere possis, agnoscas. — Id quidem, inquam, iam dudum vehementer exspecto.
— Sed cum, ut in Timaeo Platoni, nostro placet, in minimis quoque rebus divinum praesidium debeat implorari, quid nunc faciendum censes, ut illius summi boni sedem repperire mereamur?
— Invocandum, inquam, rerum omnium patrem, quo praetermisso nullum rite fundatur exordium. — Recte, inquit, ac simul ita modulata est:.
- O qui perpetua mundum ratione gubernas,
- terrarum caelique sator, qui tempus ab aevo
- ire iubes stabilisque manens das cuncta moveri,
- quem non externae pepulerunt fingere causae
- materiae fluitantis opus, verum insita summi w
- forma boni livore carens, tu cuncta superno
- ducis ab exemplo, pulchrum pulcherrimus ipse