De consolatione philosophiae
Boethius
Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.
Num vero labuntur hi, qui, quod sit optimum, id etiam reverentiae cultu dignissimum putent? Minime; neque enim vile quiddam contemnendumque est, quod adipisci omnium fere mortalium laborat intentio.
An in bonis non est numeranda potentia? Quid igitur, num imbecillum ac sine viribus aestimandum est, quod omnibus rebus constat esse praestantius?
An claritudo nihili pendenda est? Sed sequestrari nequit, quin omne, quod excellentissimum sit, id etiam videatur esse clarissimum.
Nam non esse anxiam tristemque beatitudinem nec doloribus molestiisque subiectam quid attinet dicere, quando in minimis quoque rebus id appetitur, quod habere fruique delectet?
Atqui haec sunt, quae adipisci homines volunt eaque de causa divitias, dignitates, regna, gloriam voluptatesque desiderant, quod per haec sibi sufficientiam, reverentiam, potentiam, celebritatem, laetitiam credunt esse venturam.
Bonum est igitur, quod tam diversis studiis homines petunt; in quo quanta sit naturae vis, facile monstratur, cum licet variae dissidentesque sententiae tamen in diligendo boni fine consentiunt.
- Quantas rerum flectat habenas
- natura potens, quibus immensum
- legibus orbem provida servet
- stringatque ligans inresoluto
- singula nexu, placet arguto
- fidibus lentis promere cantu.
- Quamvis Poeni pulchra leones
- vincula gestent manibusque datas
- captent escas metuantque trucem
- soliti verbera ferre magistrum, [*]((10)) [*]( 5 putant EW Peip. 12 est id PW Peip. 16 sunt om. P )[*](PFCL VDKE)[*](LXVII. Boethins, Cona. (Weinbsrger.) )[*]( 4 )
- si cruor horrida tinxerit ora,
- resides olim redeunt animi
- fremituque gravi meminere sui,
- laxant nodis colla solutis