De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Omnis igitur beatus deus, sed natura quidem unus; participatione vero nihil prohibet esse quam plurimos.

— Et pulchrum, inQuam, hoc atque pretiosum, sive porisma sive corollarium vocari mavis.

— Atqui hoc quoque pulchrius nihil est, quod his adnectendum esse ratio persuadet. — Quid? inquam.

— Cum multa, inquit, beatitudo continere videatur, utrumne haec omnia unum veluti corpus beatitudinis quadam partium varietate coniungant an sit eorum aliquid, quod beatitudinis substantiam compleat, ad hoc vero cetera referantur?

— Vellem, in- unum, id ipsarum rerum commemoratione patefaceres. — Nonne, inquit, beatitudinem bonum esse censemus? — Ac ..summum quidem, inquam. —

Addas, inquit, hoc omnibus licet. Nam eadem sufficienua summa est, eadem summa potentia, reverentia quoque. uas ac voluptas beatitudo esse iudicatur.

Quid igitur, haecine omnia, bonum, sufficientia, potentia ceteraque veluti quaedam beatitudinis membra sunt an ad bonum veluti ad verticem cuncta referuntur?

— Intellego, inquam, quid investigandum proponas, sed, quid constituas, audire desidero. - Cuius discretionem rei sic accipe.