De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

quod proprium est, nec contrariarum rerum miscetur effectibus et ultro, quae sunt adversa, depellit. Atqui nec opes inexpletam restinguere avaritiam queunt nec potestas sui compotem fecerit, quem vitiosae libidines insolubilibus adstrictum retinent catenis, et collata improbis dignitas non

modo non efficit dignos, sed prodit otius et ostentat indignos. Cur ita provenit? Gaudetis enim res sese aliter habentes falsis compellare nominibus, quae facile ipsarum rerum redarguuntur effectu:

itaaue nec illae divitiae nec illa potentia nec haec dignitas iure appellari potest. Postremo idem de tota concludere fortuna licet, in qua nihil [*]( 11/12 cf. Klingner 21,1 (Dio Chrya. LXV 10: χρήματα ἰσχὺς δὐrαuις δόξα τιμαί) ) [*](rlLVDKE) [*](11 sepissimia PL1 12 paciatur P 16 est om. P 17 misicos Tl 18 rethorica PTVlKE -cae TxDlK -ce Peip. 19 contrarium P 20 auersa Peip. (typothetarum errore) 24 sed — indignas in mg. P ostendat PLl 25 resese P 27 redarguntur Tl, ut vid. VI (cf. Peip. p. LXVI) )

39
expetendum, nihil nativae bonitatis inesse manifestum est. quae nec se bonis semper adiungit et bonos, quibus fuerit adiuncta., non efficit.

  1. Novimus. quantas dederit ruinas
  2. urbe flammata patribusque caesis.
  3. fratre qui quondam ferus interempto
  4. matris effuso maduit cruore
  5. corpus et visu gelidum per
  6. ora non tinxit lacrimis, sed esse
  7. censor exstincti potuit decoris.
  8. Hic tamen sceptro populos reg-ehat,
  9. quos videt condens radios sub undas
  10. Phoebus, extremo veniens ab ortu[*](.)
  11. quos premunt septem gelidi triones.
  12. quos Notus sicco violentus aestu
  13. torret ardentes recoquens harenas.
  14. Celsa num tandem valuit potestas
  15. vertere pravi rabiem Neronis?
  16. Heu gravem sortem, quotiens iniquus
  17. additur saevo gladius veneno! —