De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Paucis enim minimisque natura contenta est; cuius satietatem si superfluis urguere velis, aut iniucundum, quod infuderis. fiet aut noxium.

Iam vero pulchrum variis fulgere vestibus putas. Quarum si grata intuitu species est. aut materiae naturam aut ingenium mirabor artificis.

An vero te longus ordo [*]( 7110 de Cie. Hort, fr. 70/77 amoenitas) r. PJasberg 66, Miiller 37 7 1.1. 43/53 (eaeli aignorum admirabilem ordinem) 12/13 Sen. Ad M*rc. 19,5. non potest id fortana tenere, quod natura dimisit. 15/16 Cic. Hort. ^: intellegas, quam illud non sit necessarium, quod redandat, 85/92 (V. Plasberg 67; schol. Cruqu. ad Hor. Sat. II 6. 79 : eandem non modo mediocri pecuni sed etiam tenui pereipere possumus; Tusc. V 89: hic (philosophus) quam parvo est contentus; 99, 102. Aug. Solil. I 17 (Ciceronis liber i; cf. Mela, Arch. f. Gesch. Philoa. I 1888, 479 19/20 Arist. fr. 57 (Stob. III 3, 25 + Pap. Oxyrh. 666): .. rfr εύδαι- μοτίαv αύx έv tw πολλὰ xεxτ ήσϑαι yίyvεϑαι μαλλοv i1 έv τῴ τηv διαxείϑαι xal yctp ovdi rd σωμαov rd λαμπϱάέσϑήτι xεxοσμημέvov ϕαίη r/f ἂv tbai μαxάϱιοv .. συμβαίvει roif μηδεvός ἂξίοιςοὕσι δταv τύχωσι χοϱηyίας at τωv Sia τής τύχής ἀyαως πλέοvος ἂξια αύτωv tlrat ra xτήματα 8 πὰvτωv αίσχωτοv ■ cf. H _. ) [*](2 Postremo T1 Peip. 4 mereantur Em- merebantur hbn i - )[*](PT LVKEI\'Ai>) [*]( audes—gloriari om. P 17 superfiuis is in ras.) V superliiu surgere T1 superfluis surijere X1 ) [*]( LXVII. Boethin«, Cons. Weinberger. ) [*]( 3 )

34
famulorum facit esse felicem? Qui si vitiosi moribus sint, perniciosa domus sarcina et ipsi domino vehementer inimica;

sin vero probi, quonam modo in tuis opibus aliena probitas numerabitur? Ex quibus omnibus nihil horum, quae tu in tuis computas bonis, tuum esse bonum liquido monstratur.

Quibus si nihil inest appetendae pulchritudinis, quid est quod vel amissis doleas vel laeteris retentis? Quodsi natura pulchra sunt, quid id tua refert?

Nam haec per se a tuis quoque opibus sequestrata placuissent. Neque enim idcirco sunt pretiosa, quod in tuas venere divitias, sed quoniam pretiosa videbantur, tuis ea divitiis annumerare maluisti.

Quid autem tanto fortunae strepitu desideratis? Fugare.

credo, indigentiam copia quaeritis. Atqui hoc vobis in contrarium cedit, pluribus quippe amminiculis opus est ad tuendam pretiosae supellectilis varietatem verumque illud est permultis eos indigere, qui permulta possideant, contraque minimum, qui abundantiam suam naturae necessitate.

non ambitus superfluitate metiantur. Itane autem nullum

est proprium vobis atque insitum bonum, ut in externis ac sepositis rebus bona vestra quaeratis? Sic rerum versa condicio est, ut divinum merito rationis animal non aliter

sibi splendere nisi inanimatae supellectilis possessione videatur? Et alia quidem suis contenta sunt, vos autem deo mente consimiles ab rebus infimis excellentis naturae

ornamenta captatis nec intellegitis, quantam conditori vestro faciatis iniuriam. Ille genus humanum terrenis omnibus

praestare voluit, vos diffnitatem vestram infra infima quaeque detruditis. Nam si omne cuiusque bonum eo. cuius est, constat esse pretiosius, cum vilissima rerum vestra [*]( 16 Gell. IX 8: verum est profecto, quod observato rerum usu sapientes viri dixere, multis egere, qui multa habeat; XIII 24 ) [*](PTLVDKE) [*](3 sint P 6 inest om. P 7 vel prius om. P quodsi (sui) Schepss EngS 8 haec s. r. P 12 (in) tanto Kluss. , cf. Eng. 14 ab opus tnctptt D 17 minimo V* suae L 28 (quod) c. bonum (est) Laud1 E2 (quod) c. b. (id) VI DLaud2 (quod) c. b. (est id) TiLE1; cf. Eng. )

35
bona esse iudicatis, eisdem vestra ipsos vestra existimatione summittitis, quod quidem haud immerito cadit.

Humanae quippe naturae ista condicio est, ut tum tantum ceteris rebus, cum se cognoscit. excellat. eadem tamen infra bestias redigatur, si se nosse desierit; nam ceteris animantibus sese ignorare naturae est. hominibus vitio venit. Quam vero late patet vester hic error.

qui ornari quia ornamentis existimatis alienis!

At id fieri nequit; nam si quid ex appositis luceat. ipsa quidem, quae sunt apposita, laudantur. illud vero his tectum atque velatum in a nihilo minus foeditate perdurat.

Ego vero nego ullum esse bonum, quod noceat habenti. Num id mentior? Minime. inquis.

Atqui divitiae possidentibus persaepe nocuerunt, cum pessimus quisque eoque alieni magis avidus. quicquid usquam auri gemmarumque est, se solum. qui habeat, dignissimum putat. Tu igitur.

qui nunc contum gladiumque sollicitus pertimescis. si vitae huius callem vacuus viator intrasses, coram latrone cantares.

0 praeclara opum mor- & cum beatitudo. quam cum adeptus fueris. securus esse desistis!