De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

nam in omni adversitate fortunae infelicissimum est genus infortunii fuisse felicem. — Sed quod tu, inquit, falsae opinionis supplicium luas, id rebus iure imputare non possis. Nam si te hoc inane nomen fortuitae

felicitatis movet, quam pluribus maximisque abundes, , mecum reputes licet. Igitur si, quod in omni fortunae tuae censu pretiosissimum possidebas, id tibi divinitus inlaesum

adhuc inviolatumque servatur, poterisne meliora quaeque, retinens de infortunio iure causari? Atqui viget incolumis illud pretiosissimum generis humani decus Symmachus socer et — quod vitae pretio non segnis emeres — vir totus

ex sapientia virtutibusque factus suarum securus tuis ingemescit iniuriis. Vivit uxor ingenio modesta, pudicitia pudore praecellens et, ut omnes eius dotes breviter includam, patri similis, vivit, inquam, tibique tantum vitae huius exosa spiritum servat, quoque uno felicitatem minui

tuam vel ipsa concesserim, tui desiderio lacrimis ac dolore tabescit. Quid dicam liberos consulares, quorum iam ut in

id aetatis pueris vel paterni vel aviti specimen elucet ingenii? Cum igitur praecipua sit mortalibus vitae cura retinendae, o te, si tua bona cognoscas, felicem, cui suppetunt etiam nunc, quae vita nemo dubitat esse cariora.

Quare sicca iam lacrimas; nondum est ad unum omnes exosa fortuna nec tibi nimium valida. tempestas incubuit. [*]( 24 Verg. Georg. II 458: 0 fortunatos nimium, sua si bona norint, agricolas! ) [*](11L YKE) [*](5 fel. fuisse PVE 6 luis Ts 8 maximis quae T1 13 simm. PTL symmacus K 14 quod et Barih yir ** T 16 sq. pudicitia PT1F1 Aur.1 (cf. SalL Cat. 12,2. Cic. in Cat. II 25; pro Mil. 77) pudicitiae T2LV2 del. Volkmann pudicitia et Kluss. p. ac Eng. pudicitiae flore Peip. ; p. LXVI. pudore del. Βασ.: cf. Schepss, Philol. 1893, 381 19 exossa P 20 tuo PV1 22 avi P 23 precipue P 24 cuios P 27 exossa PL1 )

29
quando tenaces haerent ancorae, quae nec praesentis solamen nec futuri spem temporis abesse patiantur. —

Et haereant, inquam, precor; illis namque manentibus, utcumque se res habeant, enatabimus. Sed quantum ornamentis nostris decesserit, vides.

— Et illa: Promovimus, inquit, aliquantum, si te nondum totius tuae sortis piget. Sed delicias tuas ferre non possum, qui abesse aliquid tuae beatitudini tam luctuosus atque anxius conqueraris.