De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

  1. Quid me felicem totiens iactastis, amici?
  2. Qui cecidit, stabili non erat ille gradu.

Haec dum mecum tacitus ipse reputarem querimoniamque lacrimabilem stili officio signarem, astitisse mihi supra verticem visa est mulier reverendi admodum ; vultus oculis ardentibus et ultra communem hominum valentiam perspicacibus, colore vivido atque inexhausti

vigoris, quamvis ita aevi plena foret, ut nullo modo nostrae crederetur aetatis, statura discretionis ambiguae. Nam nunc quidem ad communem sese hominum mensuram cohibebat, nunc vero pulsare caelum summi verticis cacumine videbatur; quae cum altius caput extulisset,

ipsum etiam caelum penetrabat respicientiumque hominum frustrabatur intuitum. Vestes erant tenuissimis filis subtili artificio indissolubili materia perfectae, quas, uti post eadem prodente cognovi, suis manibus ipsa texuerat; quarum

speciem, veluti fumosas imagines solet, caligo quaedam neglectae vetustatis obduxerat. Harum in extremo margine Π Graecum, in supremo vero Θ legebatur intextum atque in utrasque litteras in scalarum modum gradus

quidam insigniti videbantur, quibus ab inferiore ad superius elementum esset ascensus. Eandem tamen vestem violentorum quorundam sciderant manus et particulas, quas &

quisque potuit, abstulerant. Et dextra quidem eius libellos, sceptrum vero sinistra gestabat. [*](7 De timilibus Fulgentii et llart Cap. (lib. III. et VII.) exordiis cf. Klingner 114 17 infra p. 6,13 22 Boeth. in Porph. Dial. I 3 (CSEL IIL 8, Isq.): est.. philosophia genus, species vero eius duae, una quae theoretica dicitur, altera quae practica ) [*]()[*](TTL YKE) [*](6 designarem YKE- 9 calore P 11 futura P1 20 extrema Tl JPeip. 22 inter utr. T2VE 23 ad inf. P 25 sciderunt T1 26 dextera Ts Peip. eius om. P )

3

Quae ubi poeticas Musas vidit nostro assistentes toro fletibusque meis verba dictantes, commota paulisper ac torvis inflammata luminibus:

Quis, inquit, has scenicas meretriculas ad hunc aegrum permisit accedere, quae dolores eius non modo nullis remediis foverent, verum dulcibus insuper alerent venenis?