Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

postquam ergo sanctus Felix papa litteras predecessoris sui nihil profecisset cognouit et ludibria quedam in euersionem fidei ab Acacio fieri, tunc Uitalem episcopum Troenitinum ex regione Picena et Misenum Cumane ecclesie episcopum ex regione Campanie direxit, ut Petrus de Alexandrina pelleretur ecclesia et ut Acacio libello sancti Iohannis episcopi Alexandrini responderet atque ipsi denuntiarent Acacio, ut anathema Alexandrino diceret Petro. porro idem legati professi sunt.

qui licet hostili more in custodia detrusi chartas amiserint, tamen perfidi atque damnatis hereticis consensum accommodare non debuerunt, quod uoluntas negare potuerunt. non solum ergo non egerunt que iussa sunt, sed etiam hereticis communicauerunt confirmatione [*]( 8 papam corr. ex papa 10 ordinauit corr. ex ordonauit 12 petrum corr. ex petrua 21 sca ) [*]( XXXV para 2. ) [*]( 61 )

800
Petri episcopi, ad quem pellendum missi fuerant. Acacius namque contumelias in episcopum Iohannem direxit.

quibus omnibus patefactissimus papa Felix commotus habita synodo Uitalem et Misenum ab officio et communione suspendit. Acacium uero damnauit. cuius audacia deteriora committens etiam illum Petrum Antiochenum eiecto catholico Calendione, quem ipse ordinauerat, ad Antiochienam misit ecclesiam.