Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

dum hec agerentur, superuenit idem Iohannes episcopus, qui sicut decebat ab apostolica sede susceptus est. cuius etiam aduentus plenius uniuersa patefecit. quid multa? dum Accacii scripta legeremus, que de Petro et lohannem Antiochenis ad papam miserat, excessus Accacii etiam in hac causa grauissimus deprehenditur.

denique memoratus Petrus Iohannem quendam presbyterum ordinauit Apamenis episcopum, a quibus non receptus uenit Antiochiam et Petrum episcopatus sui pellit auctorem et inuadit eius ecclesiam. qui simul iterum damnatos dicit Acacius petens ab apostolica sede, ut si ad eam forte confugeret, nec uisu dignos haberet, et si fortassis iam aliquam indulgentiam impetrassent, irritam esse debere nec eorum poenitentiam recipiendam esse.

quod cum fatus Iohannes Alexandrinus episcopus relegisset, tacere non potuit, quod illum Iohannem quem Accacius damnauerat cum Petro et sine remedio penitentie fecit ab apostolica sede damnari, post tot damnationes Tyriorum miserit ecclesie presidere.