Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Sed inquiunt, Acacius principibus obuiare non potuit. cur Basilisco, quia uoluit, obuiauit? cur ipsi Zenoni, ne palam Petro Antiocheno, quamuis latenter hoc fecerit, communicare uideretur, non commodauit assensum? ecce resultanti non restitit imperator, ecce uim nolenti non intulit, ecce refugienti contagia manifesta concessit.

postremo cur tanto tempore, cum ista gererentur uel gerenda cognosceret, non ad sedem apostolicam, a qua sibi curam illarum regionum nouerat delegatam, referre curauit sed prius laudator factus est ipse gestorum quam uel praemoneret talia esse temptanda uel ne temptarentur obsisteret, sicut sub Basilisco iam fecerat? cur illis ceteris communicare consensit, qui depulsis catholicis sacerdotibus indubitanter haeretici singulis urbibus fuerant substituti? postremo si ille defuit suis partibus et quae sacerdoti catholico competerent agere non curauit, ideo sedes [*]( 3 Rom. 1, 32 ) [*]( 1 antestites £ sq3 resistit i suggeslionem ps, auggessione qlq2 2 quam qxq2 3 fuerunt iT 6 potestatis u, potestate j3»3 9 in ueteri .. 11 calchedonensis om. (35 13 sedj se P, si i5 14 bas.lisco ß 16 commodabit uqlq3i3, commodaui £ 8, communicauit i- assensu p 17 ecce a innolenti T 19 \'si> ista gereret T 21 diligatam £ 8 laudatus tST 22 uel ne S2: ne ud 2 25 hereticis i 26 patribus £ 27 sedis QrfZ )

788
apostolica, quod ad eam pertinebat, uel potuit uel debuit, praeterire?

quolibet modo haereticorum complicem refutauit et consortem communionis externae a sua communione dimouit nec opus fuit noua synodo, cum ueteris constituti sufficienter hoc forma praescriberet, nec opus fuit, ut haec facienda Orientis episcopis intimaret, quos et expulsione catholicorum, quae agebantur in causa fidei, non ignorasse manifestum sit et communicando haereticis subrogatis facto tali consensisse.

non dubium est etiam externae communionis effectos atque ideo cum eis iam nec potuisse nec debuisse sedis apostolicae scita tractari. ecce agnouerunt in eorum professione, qui constantissime perdurarunt, quid fidei communionique catholicae deberetur. ecce agnouerunt, quemadmodum a talibus recedendo, immo talibus contraria moliendo, a fide et communione catholica deuiarit Acacius seque pariter cum eodem errori subdiderint.

ecce agnouerunt, quam iustis ex causis pro fide et communione catholica atque apostolica, cui et illi qui in ea perstiterant congruebant et illi qui perstantibus obuiabant ab eadem docebantur alieni, sedis apostolicae auctoritate sit remotus Acacius eiusque pariter quicumque complices extiterunt atque ab illa merito cum his communione discretus, a qua se ipse primum cum suis consortibus catholicis pontificibus discrepando cognoscitur separasse, iureque sententiam ille damnationis excepit ceteris consortibus promulgandam, qui solus pro omnibus suis consortibus in communionem se recidisse perfidiae ad apostolicam sedem missis litteris est professus.

cui si communicauerant Orientales episcopi, [*]( 1 eam QuiT (B): eadem (eandem RA) βδVBA 3 demouit 2 (B) 4 noua QuiT: non a βδ5 haec izT (As) perscriberet βδυq2q3i3 (A) 6 quo se expulsione sa 7 in om. 51 sit QfioiT (B): est a (VRÂ) 8 consensisset £ 8 9 effectus Qi* 10 debuis aedis β 12 constantissimae og3 quid QPT: ut quid pao, ut qui t3 commonionique fł 13 quemammoduin qlq2 14 inmo £ 18 obuiarant 0 21 illo 8 deacretus Qo 22 se om. q2 23 descrepando Qo cognocitur a 25 se om. 8 26 reccidisae βυq1q2 27 communicauerint i\'T orientalis p )

789
antequam huc referret, pari utique reatu sine dubio probabantur inuolui iureque per illum transgressionis sententiam susceperunt tamquam facti cum eodem communionis externae, qui utique non consuli tamquam nostrae communionis homines iam deberent sed tamquam in contrario positi consortio refutari. si uero non communicauerant, antequam Acacius huc referret, et communicantem notare debuerant et ipsi de eodem potius huc referre atque apostolicae sedis uigore perculsum merito conprobare cumque ea sede apostolica tantisque illis catholicis pontificibus magis tenere concordiam.

sed quia ab illorum societate desciuerant et eorum successoribus communicare delegerant, ideo cum sede apostolica minime congruebant, quia in sortem reciderant praeuaricatoris Acacii (et) illius se sine dubio peruidebant sententia consequenter adstringi, ob hoc eum uideri nolebant esse damnatum, quia se cognoscebant in eadem praeuaricatione damnatos, in qua hodieque manere persistunt.

sed sicut hi simili conditione constricti complicem suum non possunt iudicare non iure damnatum neque rei reum possunt competenter absoluere, sic illo iuste praeuaricatore damnato isti quoque pari iacent damnatione prostrati neque nisi resipiscentes inde poterunt prorsus absolui, quia sicut per unum scribentem eorum omnium uulgata transgressio est, qui in eandem perfidiae reciderant actionem, sic in uno eodemque, qui pro omnibus scripserat uel scribendo omnium prodiderat uoluntates, transgressione punita <pariter quoque [*]( 1 probabuntur £ 3, probantur T (B) 2 susciperunt pSg* 4 consoli tconsuli q1 man. 2 (nli in ras.), consoliti p5 6 non om. QT coramonicanerunt βδ 7 et ante communicantem om. pS debuerat a ipse i3T, ipsIII (eras. e ut uidetur) p 8 referrent 2 nisi quod referetur i2 <cf. B) 11 disciuerant Qopi2, disciderent 8, discuerant t3, discuterant T 12 deligerant Qo, diligerant p, diligerent 8 13 sorte t (secte i2) Tecciderant pug2 acaci ^3 et Q: om. I 14 <et> ob iT 15 secum nascebant 8 16 hodie iT 17 post persistunt in q1 excidit quaternio, ut reliqua desint hii (JSg1, his T constrictione 8 19 illi &T, ille t3 iustae P, iuste 8 23 eadem i2T recciderant aug1 unum eundemque i2T 25 sq. pariter .. punita inserui ex Q: om. I )

790
cum eodem uel in eodem est complicum transgressio punita) cunctorum.

Quae ad instructionem uestrae dilectionis satis abundeque sufficere iudicamus, quamuis eadem latius, si dominus concesserit facultatem, studeamus exponere, quatenus et fidelium quisque cognoscat nihil apostolicam sedem, quod absit.

praepropere censuisse. quae tamen sententia in Acacium destinata etsi nomine tantummodo praesulis apostolici, cuius erat utique potestatis, legitime probatur esse deprompta, praecipue cum secretim dirigenda uideretur, ne custodiis ubique praetentis dispositio salutaris quibuslibet difficultatibus inpedita necessarium habere non posset effectum, tamen quia orthodoxis ubique deiectis et haereticis tantummodo eorumque consortibus iam relictis in Oriente catholici pontifices aut residui omnino non essent aut nullam gererent libertatem, plurimorum in Italia catholicorum congregatio sacerdotum rationabiliter cognouit in Acacium < sententiam > fuisse prolata<m>.

quae congregatio facta pontificum non contra Calchedonensem, non tamquam noua synodus contra ueterem primamque conuenit sed potius secundum tenorem ueteris constituti particeps apostolicae executionis effecta est, ut satis appareat ecclesiam catholicam sedemque apostolicam, quia alibi iam omnino non posset, ubi potuit et cum quibus potuit, nihil penitus omisisse, quod ad fraternum pertineret pro intemerata fide et sincera communione tractatum. EXPLICIT RATIONIS REDDENDAE ACACIUM A SEDE APOSTOLICA COHPETENTER FUISSE DAMNATUM NEC POSSE QVEMQVAM SINE DISCRIMINE ANIMAE SUAE EIUS COMMUNIONIS PARTICIPEM EFFICI. [*]( 2 sq. cunctorumque ad pST 7 praeponere $ZT 8 distinata |ss nomina 8 presolis p 9 legitimę 3, legitimae 8 10 cum secretum βὸq1, consecratim i2T derigenda p nec ostentus (ostendis i3) ubique iT 11 praetentis S2: praesentis 2 12 quia i (2): qui T, qua uQ, quia qua βὸ 17 sententiam Q: om. 1: prolata 2 21 constituta 8 22 sq. quia alibi tam t3, qui alibatum iJ, quia libitam T 24 pertinet q1 25 explicit.. effici om. iT 27 QUEMQUAMsix reliquis omissis ql )

791