Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

inde est, quod sanctus Iob dicit: nemo mundus a sorde, nec infans, cuius est unius diei uita super terram, idemque alibi: astra non sunt munda in conspectu tuo. prophetae quoque Dauid de generalitate sanctorum certa definitio prolata cognoscitur, qua ait: ne intres in [*]( 5 Ephes. 5, 32 19 cf. Hebr. 5, 3 23 lob 14, 4 sq. (LXX) 25 Iob 15, 15 27 Psalm. 142, 2 ) [*](1 interpunxi post disseretur sustulique interpunctionem 2 post erudiri; Thielius pro sua artem criticam factitandi ratione et ut (402, 28) et disseretur eicienda putat scripturarum oJ: aram V, harutn o 2 est temereo2: ertremere V 7 inde <ut) Car. quisque = quisquis, cf. Indicem 8 censitus o 12 data e certi V, corr. 0 14 mystici V, corr. o 15 humane V 17 esse F, corr. o nemine V, corr. 0 27 quae Car. ) [*]( 26* )

404
iudicium cum seruo tuo, quoniam <non> iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens; ubi utique neminem prorsus hominum discreuisse perspicitur, sicut idem planius hoc ipsum loquens manifestiusque declarat: dixi \'pronuntiabo aduersum me iniustitiam meam domino\' et tu remisisti impietatem cordis mei. pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno, qui utique t non poterat non solum sub lege sanctos esse sed in futura dei gratia eminentioris propositi post futuros; unde quod ait in tempore opportuno, non sine rerum uenturarum cognitione subiunxit. et in oratione sua sapientissimus Salomon: non est homo, qui non peccauit, et item ipse: quis gloriabitur castum se habere corautmundum

se esse a peccato sed ne putentur illorum temporum sancti ab hac impassibilitate forsitan excipiendi, quoniam <non> concessis a deo coniugibus utebantur (quamuis et beatus Helias passibilis fuisse memoretur, quemadmodum consequentia declarabunt, et sanctus propheta Danihel non solum pro populi sed etiam pro suis peccatis perhibeatur orasse, sicut ipse dicit: cum orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei domino deo meo), tandem ueniamus ad beatos apostolos et dicat beatus ille Iacobus, qui cum omnes utique iusti essent apostoli, proprie atque speciatim iusti uiri praerogatiuam legitur adsecutus: beatus uir, qui suffert temptationem, quia cum probatus fuerit, accipiet coronam uitae, quam repromisit deus diligentibus se, et item post [*]( 4 Psalm, 31, 5 sq. 12 Ecel. 7, 21 13 Prou. 20, 9 20 Dan. 9, 20 24 cf. Clem. Alexandr. (Hypotyp. VI et VII) apud Euseb. h. e. II 1, 3 et 5; Hegesipp. (Hypomn. õ) apud Euseb. II 23, 4 sqq.; Hieronym. de uiris illustr. 2 25 Iac. 1, 12 ) [*]( 1 non add. 0 3 eidem Y, corr. p2 6 impietate V, corr. o orauit V" corr. Car. 8 fort. <non putarl\'" non poterat sanctus 02 9 futurus o1 11 uulgo non interpunxerunt post subiunxit 13 qui f. corr. o aut ex autem V 16 non addidi 19 prohibeatur V. corr. 0 25 temptatione V, corr. o )

405
paululum: unusquisque autem temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus; dein concupiscentia cum conceperit, parit peccatum, peccatum uero cum consummatum fuerit generat mortem, et item idem: in multis enim offendimus omnes, idemque secutus adiunxit: et Helias homo erat similis nobis passibilis.

dicat beatus Petrus apostolus: carissimi, rogo, ut quasi incolae et aduenae abstineatis uos a corporalibus uoluptatibus, quae militant aduersum animam. et item: nolite mirari ad feruorem, qui ad temptationem uobis fit, quasi noui aliquid uobis contingat; item postea: sobrii estote <et> uigilate, quia aduersarius uester diabolus quasi leo fremens cricuit quaerens, quem deuoret; cui resistite in fide scientes easdem passiones in omni, quae est in mundo, fraternitate uestra fieri, a qua fraternitate nimirum se ipsi fidelium saepe cunctorum fratres adnuntiant nec suam probantur discreuisse personam.

dicat beatus Iohannes euangelista, ille qui in pectore discubuit saluatoris: si dixerimus, quia peccatum non habemus, nosmet ipsos seducimus, quia ueritas in nobis non est; quod si confessi fuerimus delicta nostra, fidelis est et iustus, qui dimittat nobis peccata et mundet nos ab omni iniquitate; item: quod si dixerimus, quia non peccauimus, mendacem faciemus eum et uerbum eius non erit in nobis. dicat idem: haec scribo nobis, ut non peccetis; sed si quis peccauerit, aduocatum [*]( 1 Iac. 1, 14 sq. 5 Iac. 3, 2 6 Iac. 5, 17 8 Petr. I 2, 11 10 Petr. I 4, 12 12 Petr. I 5, 8 sq. 20 cf. Inh. 13, 23; 21, 20 Ioh. I 1, 8 sq. 25 Ioh. I 1, 10 27 Ioh. I 2, 1-2 ) [*]( 2 deinde Car. cum Vulgata 4 consumatum V 6 ideque V 10 aduersus Car. cum Vulg. 13 et add. Car. iu.cta Vulgatam qui Vf corr. 0 16 mundos V, corr. o 18 frs V 19 < apostolus et euang. Car. 21 sedicimus V, corr. 0 23 nra V est o: e V )

406
habemus apud patrem iustum, et ipse propitiatio peccatorum nostrorum, non tantum nostrorum sed et totius mundi; item ipse: omne, quod in mundo est, concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi, quae non est a patre sed ex mundo est; et mundus transit et concupiscentia eius, qui autem fecerit uoluntatem domini, manet in aeternum.

ueniat minimus apostolorum sed uas electionis dei, ueniat magister gentium Paulus, praedicator diuinae gratiae singularis et mysterii caelestis copiosus expositor, ille qui uerba ineffabilia, siue in corpore siue extra corpus nesciens, in tertium caelum leuatus audiuit, qui tanta gratia redundauit, ut cum omnium esset postremus, plus omnibus laboraret, et quid non solum fidelibus insinuet super hac parte sentire sed etiam quid de se ipso pronuntiet, liberae ueritatis doctor adnuntiet. et quoniam longum est cuncta, quae ad hanc causam pertinent, dicta reuoluere, ponantur pauca de multis, ex quibus nobis sufficientissime demonstretur magis nos cum Paulo debere infirmari, ut habitet Christus in nobis, quam quolibet aliter sentiente quam Paulus fortes uideri et iam uelut, quod absit, Christi remediis non egere.

ait ergo: scio enim, quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; nam uelle adiacet mihi, perficere autem bonum non inuenio. non enim quod uolo bonum, hoc facio, sed quod nolo malum, hoc ago; si autem, quod nolo, illud facio, non ego operor illud, sed quod habitat in me [*]( 3 Ioh. I 2. 16 sq. 8 sq. cf. Cor. I 15. 9; Act. 9, 15 9 sq. cf. Tim. I 2, 7 (II 1, 11) 11 sq. cf. Cor. II 12, 2 sqq. 13 cf. Cor. I 15, 10 19 cf. Cor. II 12, 9 22 Rom. 7, 18-20 ) [*]( 7 dni V 14 quid 0: qui Y. quo seruato insinuet <quid> s. h. p. sentiret interpolauit Car. 16 liberae scripsi: liberare Y, libere Car, 19 deuere V 20 <cum> quolibet Car. 21 et iam scripsi: etiam V et Car. )

407
peccatum. item: condelector enim legi dei secundum interiorem hominem, uideo autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae ac captiuum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum.

quare se igitur miserum hominem appellat, quare se gaudet per Christi gratiam de mortis corpore liberari, si nullis affectibus humanae miseriae pulsabatur, si nullis infestabatur, ex quibus liberaretur, incursibus? item idem: caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem; haec enim inuicem aduersantur sibi, ut non, quae uultis, illa faciatis; non enim, quae uult, spiritus perficit, ne de perfectione superbiat. et item: non perficit caro, quae uult, ut sic humanae conditionis admoneat, ne tamen usquequaque propositum fidele demergat.

Ac ne forsitan, ut solent quidam uanis opinionibus arbitrari, quod haec beatus apostolus Paulus sub alterius nescio cuius persona pronuntiet quam de se ipso fateatur, quamuis nihil illic tale ualeat prorsus ostendi atque cum ait: miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis? gratia dei per Iesum Christum, tam gentilis quam Iudaei remota probetur esse persona, audiamus tamen hunc alibi quasi sese manu propria designantem ac semet ipsum specialiter indicantem: ego ipse mente seruio legi dei, carne [*]( 1 Rom. 7, 22-25 11 Gal. 5, 17 15 Rom. 7, 15 21 Rom. 7, 24 sq. 26 Rom. 7, 25 ) [*]( 3 repugnante V, corr. 0 9 nullus y, corr. 0 11 aduersum V, corr. cod. Angelic. iuxta Vulgatam 16 nec mauult Thiel, temere 18 ac ne forsitanj ex eo quod sequitur arbitrari supple arbitreris 21 atque scripsi: tamen V, ita ut Thiel 22 liberauit Vt corr. p mortis <huius/ Labb. secundum Vulgatam 25 sese o5: esse V )

408
autem legi peccati, et item de se ipso: castigo corpus meum et seruituti redigo, ne, qui aliis praedico, ipse reprobus efficiar. quis igitur non aduertat, quid interesse potuerit, quod membra sua castigando refrenaret, ne reprobus existeret, si nullis talibus stimuliš pulsaretur, quos neglegendo et non corporis sui castigatione subigendo reprobus esse potuisset?

Quapropter cum haec et apostoli de semet ipsis professi fuisse monstrentur, — qui etiamsi ista minime prodidissent, procul dubio tamen omnes orationem dominicam et necessario praedicarent et ueraci corde proferrent, qua cotidie supplicantes dimitti sibi sua debita postularent et, ne in temptationem inducerentur, orasse et, ut a malo liberarentur, suppliciter implorasse doceantur.