Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

propter quod etiam beatus Iohannes apostolus, quod supra iam dictum est, intellegitur edidisse dicens: si dixerimus nos peccatum non habere, mendacem faciemus eum, Christum scilicet, qui hanc orandi formam suis discipulis non dedisset, in qua uel cotidianis debitis relaxatio proueniret et, in temptationem < ne > reciderent, implorarent uel, ut a malo liberarentur, exposcerent, si nihil esset omnino, quo aut debitum praegrauaret minime relaxatum aut temptatio posset inferri peccati, aut nullum, a quo liberarentur, malum prorsus existeret.

sic autem quosdam mouet subripiens inlusio dormientium, quasi non grauior aestimata sit concupiscentia uigilantum. quamuis enim et insolentia corporalis frequentius refrenanda sit uel castigatione ieiunii uel ciborum frugalitate sumptorum, ne materia praebeatur humanis sensibus fantasticae uoluptatis [*]( 1 Cor. I 9, 27 12 cf. Matth. 6, 12 sq. 16 loh. I 1, 10 ) [*]( 1 ipsum V, corr. o et in seruitutem Car. cum Vulgata 8 quapropter.. monstrentur] apodosis non statim sequitur sed per anacoluthiam quandam demum § 21 14 quid Thiel in fine paragraphi ponens interrogationis signum 18 non dedisset scripsi: condidisset V eotidiani debitis V, correjci-. cotidiani debiti o 19 in temptationem <ne> Hartel: in temptationem V: /ne> in tempt. 02 20 recciderent V 21 quo Y: quod Car. 22 inferre V, corr. Car. 25 uigilantium 0 )

409
imaginatione fallendis, uel magnis hoc de miseratione diuina sit precibus implorandum, ut ab inlecebrosis uisionibus sopitae mentes reddantur immunes: tamen, siue haec incontinenter agentibus siue uiuentibus \'continenter eueniant, certe, si quis est, minor reatus est nescientum quam carnalis operis appetitu palam aperteque cupientium. denique licet non paruo dei munere potiatur. quisquis aut nullis talibus, si fieri potest, aut perraris pulsatur insidiis, nusquam legimus in culpam uocari fantasmata somniorum.

sed plane ipsius domini uoce non ignoramus esse depromptum, quod quisque mulierem uiderit ad concupiscendum, eandem sit in suo corde moechatus, ubi consequenter reatum subesse non dubium est ideoque tam iugi supplicatione quam elemosinis ceterisque bonis actionibus expiandum est. non enim uacat, quod dictum est, omnia per elemosinam posse mundari, cum ait dominus, dum de internis externisque figuraliter purificationibus loqueretur: uerumtamen quod superest, date elemosinam et ecce omnia munda sunt uobis, sed etiam illud, quod caritas cooperiat multitudinem peccatorum, ut scilicet quicquid insinceritate corporis et mentis adtrahitur, rationalis pietatis opere deleatur.

de beatis autem, sicut supra iam diximus, apostolis tantum debemus nosse, quae ipsi de sua conuersatione sentiri propriis uocibus ediderunt; quae uero tacita sunt ab eis, nulla nobis relinquetur licentia perscrutandi.

Sed iam diligentius uestigemus, cur nec post reparationem quoque generis humani renouationemque naturae, quae fit per baptismatis sacramentum, non solum haec uitia sublata non fuerint sed ipsos etiam in magnae continentiae proposito [*]( 10 Matth. 5, 28 17 Luc. 11, 41 19 Petr. I 4, 8 ) [*]( 3 mente mentes V, corr. o 5 nescientium o 9 domini supra lin. add. V 11 eandem Thiel cum Vulgata: quod eadem V 13 iugii V, corr. o 15 et (cum Vulgata) 17 elemosinam o: elemosina V 19 multitudine V, corr. 0 20 in sinceritate V, corr. edit. reg. 26 nec scripsi: hec Y, om. Thiel )

410
constitutos siue minus seu amplius, prout quisque gratia diuina dispensante profecerit, tamen infestare non desinant, cur relicta sint, contra quae mens religiosa pugnaret, et licet iam saluati per fidem spem redemptionis acceperint, adhuc tamen expectetur, sicut ait apostolus, redemptio corporis nostri et. cum mysteriis caelestibus iam renatis pignus sit adoptionis ingenitum, perficienda deinceps sustine-

atur adoptio, ut scilicet deficientibus isdem uitiis, contra quae nobis in hoc tempore continua dimicatio est, ab hac necessitate liberati, quod fide suscepimus, quod spe proposita sustinuimus, ipsarum rerum desideratis affectibus adsequamur, quatenus hac incursionum peste prorsus exuti tranquilla semper sanctificatione uiuamus, quod in illa futura beatitudine promittitur esse complendum, cum, sicut ait apostolus, corruptibile hoc induerit incorruptionem et mortale hoc induerit inmortalitatem atque animale corpus spiritalem sumpserit dignitatem.

igitur dubium non est superbiam super omne esse peccatum, quippe de qua scriptum est: initium omnis peccati superbia. quod tantum malum est, ut singula praue facta in hoc ipso, quia praua sunt, censeantur esse damnanda solaque sit superbia, quae et in bene factis periculosa doceatur. haec est, quae non tantum animal rationale in terris positum constare non siuit sed angelicam quoque deiecit infesta naturam.

nam cum deus omnipotens, qui fecit omnia bona ualde, cuncta suis modis et congruis ordinibus instituta condiderit eaque propriis concesserit uel manere uel proficere posse mensuris, hic rationabili creaturae subrepsit affectus, qui per id, quod decentius facta consisteret, plus ei de propria dignitate confidere quam, sicut modus eius [*]( 4 Eph. 2. 8 5 Rom. 8, 23 14 Cor. I 15, 53 18 Eccli. 10, 15 25 Gen. 1, 31-) [*]( 2 desinat V, corr. Car. 4 acceperimus Car. 9 demicatio r 15 incorruptione V, corr. 0 17 supserit V 19 superbia F, corr. o quod tantum malum etc,] sententiam mutuatus est ab Augustino, de nat. et grat. c. 31 (ed.2 Maur. X 94) 26 ea quae V, corr. o )

411
poscebat, de ipso conlatore dignitatis ingessit atque ita aliter adpetendo sui culminis firmitatem, quam conpetens eius et decens norma requireret, fecit eam praeter ordinem naturalem cupiendo fastigium meriti potioris erumpere.

qui excessus utique sicut reatum intulit excedenti, sic usam conditoris, contra cuius ordinem tendebatur, offendit et, dum ab eo tenore cessatur, quo solo proficeretur ad summi boni perenne consortium, consequenter, qui ad eius stabilem participationem peruenire non posset, defectus accessit, sicut creaturae rationalis usibus congruebat. nam angelos ad profectum conditos promerendae stabilitatis aeternae illa res indicat, quoniam si sic facti essent, ut ulterius nihil egerent, nulla pars eorum ullum potuisset habere defectum. non enim in eis diuersam naturam fuisse dicendum est, ne ille, qui propria uoluntate prolapsus est, angelus excusetur, si hoc illi non suae proteruitatis ingessit arbitrium sed necessitas inditae conditionis imposuisse uideatur.