Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Haec nos ex uerbis apostoli fas est sobria consideratione metiri, ultra quae praeuaricantum est temeraria curiositate prorumpere. propter quod etiam commonemur: altiora te ne quaesieris et. fortiora te ne fueris scrutatus, et: non [*]( 29 Eccli. 3, 22 30 Rom. 12, 16 ) [*]( 12 corruptibili incorruptibilo 02: corruptibile V 14 dequorum V. corr. Thiel 26 habiturum Thiel: arbitrium V, resumpturum Edit. regia 27 hoc 0 28 ultraq; V praeuaricandum V, correxi: canendum (J2 )

433
alta sapientes sed humilibus consentientes. postremo adtendentes illud, quod apostolica quoque praedicatione firmatum est: quod oculus non uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit. quae praeparauit deus timentibus se, quisquis superius memorati sensus apostoli non est intellegentia uel comparatione contentus, ad hoc certe, uelit nolit, sine dubitatione constringitur, ut quae oculus non uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit, qualibet audeat sibi meditatione componere.

quasi uero humani corporis aliqua membra culpabilia uel de<de>cora uel reprehensibilia sint creata, cum deus fecerit omnia bona ualde et unam<quam>que speciem in suo genere conpetenti decore subnixam, nisi quod haec, quae inhonesta nostra sunt dicta, concupiscentiae primordialis decolorasset excessus: quae utique sic fuerant instituta, ut ad nutum mentis humanae famulantia tantummodo ex animae rationalis arbitrio ad procreandae sobolis causam suis officiis fungerentur, praeter hanc uero causam nihil contra mentis imperium uel praeueniendo insolentius uoluntatem uel, cum id uoluntas expeteret, quicquam rebellionis adferrent. sed postquam anima summis suis subiecta non constitit, pari in se ipsa naturae contumacis lege punita superbia est, ut huic quoque id est animae dominio subiecta consequenter obsequia repugnarent et, quod uetiti praesumptione contraxerat humanae mentis inoboediens adpetitus, in ea parte corporis indicaret, qua degeneris ac decoloratae superbaeque radicis procul dubio uitiosa fuerat generatio propaganda.

quae utique si hic, nisi essent hac exorbitatione foedata, potuerant decore tantum humano generi propagando tam honesta quam moderata persistere etiam in corpore sine [*]( 3 Cor. I 2, 9 11 cf. Gen. 1, 31 (Eccli. 39, 21) ) [*](tiraeDtihufi 4 diligcntibu.T V (qui diligunt illum Vulg.) 9 audiat V, corr. o2 uero p2: uerbo V 10 decora V, corr. Tliiel 11 unamque V, corr. Car. 18 uel praeueniendo Thiel: quę praeueniendo V. praeueniendoque p2 19 uoluntate V, corr. p2 quicguam V 20 adferent V animam V, corr. o2 25 superbjeque V . 26 radiciis V, corr. o 27 hanc r, corr. p ) [*]( xxxv. ) [*]( 28 )

434
dubitatione terreno, quanto magis credendum est in spiritali corpore ineffabiliter decentius haec posse constare, praecipue cum nihil iam genitalis officii in illa perpetua claritate gestura sint sed ad hoc tantum suae speciei formaeque non deerunt, ut non aliqua alia forma quam humana, cui promissa resurrectio est, resuscitata iudicetur nec aliquid sit, quod in carnis perfecta resurrectione non maneat, et uideatur alia species suscitata, quam integrae carnis humanae liniamenta designant? quae quisque non uult fortasse moderata ratione librare, uelit nolit. ut dictum est, aut <ad> illud superius reuertetur, ut quod oculus non uidit nec auris audiuit et in cor hominis non ascendit non aestimet perscrutandum, aut si ultra conatur erumpere, ipse uideat suae temeritatis abruptum.

quam autem condita sunt honesta humanae membra substantiae, etiam res illa nos admonet, quod cum in paradiso nudi essent primi parentes, nihil in his confusionis habuerint, unde post peccatum et concupiscentiae uirus ingressum corporum suorum inordinata perturbatione confusi sunt, atque ideo satis apparet, quod, si in illa quamuis felicitate paradisi positis, terreno tamen corpore constitutis conspici sine confusione potuerunt, multo magis in spiritali corpore atque in illa sublimi beatitudine, quae similitudinem gestura est angelorum, et, ut homini in carnis resurrectione nihil desit, integer reformetur et, ne aliquid deforme conditor creasse uideatur, si quid de resuscitato corpore subtrahatur, bonum potius eius opus inde etiam conprobetur, ut eius conditio in illius quoque claritatis decore permaneat;

nisi forsitan isti etiam illic adhuc existiment motus corporeos orituros, ubi, sicut ipse dominus ait, neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli. quod [*]( 11 Cor. I 2, 9 28 Marc. 12. 25 ) [*]( 4 specie V, corr. 0 10 all add. Car. 13 apruptum V 16 confusionibus V, corr. o2 habuerint ex habuerunt corr. V: habuerunt Car. 17 ingressu V, corr. o2 19 illa V. corr. 0 quauis .. positi .. constituti ( ar. 20 conspicis V, corr. 02 21 <illo> spiritali Car. 26 illis V, corr. Thiel 29 angelis V, corr. 0 )

435
utique, si in unam speciem corporis unumque sexum omnes fuerant suscitandi, cur diceretur, causa penitus non fuisset. quin potius cum femineo sexu magis conpetat nubere, non illic defuturum sed cessaturum prorsus a nuptiis indicatur. cum autem nihilominus scriptum sit: ut cre,:cipiat unusquisque propria corporis quae gessit, sine bona siue mala, quomodo id fiet, nisi uterque sexus in sui corporis proprietate uel iudicium subeat uel praemium beatae resurrectionis accipiat?

falluntur autem, qui putant illud apostoli testimonium sibimet suffragari, quo uideantur adserere in uirilem formam omnes homines suscitandos, ubi ait: donec occurramus omnes in unum uirum perfectum. quid ergo facient, cum rursus idem dicat: despondi uos uni uiro uirginem castam exhibere Christo, quod huic utique opinioni eorum erit sine dubitatione contrarium, nisi mysterio conpetenter inspecto modesta mente cognoscant, qualiter utrum(que> conueniat?

quid itaque uelit sibi, quod in utroque sexu describatur ecclesia, quantum domino reserante sentimus, exponimus. ab initio Christum et ecclesiam humana carne similitudine coniugii designatam sancta scriptura testatur. proinde cum femineo sexu censetur ecclesia, infirmitas quidem humanae conditionis ostenditur, quae tamquam in ecclesia coniuge Christi conuenienter exprimitur, sed nomine uirginitatis uel continentiae eius propositum uel integritas fidei, de qua et ipse beatus apostolus disserit, intimatur. cum uero dicitur:

donec occurramus omnes in uirum perfectum, nec diuersum est nec diuisum, quoniam quicquid in ecclesiae corpore continetur, quae cum Christo una caro est, sacri lege [*]( 5 Cor. II 5, 10 11 Eph. 4. 13 13 Cor. II 11, 2 20 cf. Eph. 5, 32 ) [*]( 3 sexui Thiel 5 recipiat scripsi (referat Vulg.): cipiat Y. capiat o 13 dispondi V uno V, corr. Car. 16 modestanienta Y, corr. o utrum V, corr. Thiel lb describatur Thiel: describat V 19 humana V: in una Thiel ) [*]( 28* )

436
coniugii etiam ipsius caro * * modis omnibus in sexu fieri utroque, quod dictum est siue illic uirginem castam sine hic uirum perfectum, ut ita sint in ecclesiae catholicae intemerata fide uiuentes et sancto proposito continentes. licet adhuc positi in infirmitate conditionis humanae, ut tamen per unam carnem ecclesiae et Christi, id est coniugis et uiri, in ipso quoque uirilem accipiant firmitatem uigoremque perfectum, cuius per ecclesiae uirgineam fidei castitatem, quae cum eodem una caro, fiunt etiam uiri membra perfecta.

ubi illa quoque beati apostoli Pauli uerba tractanda sunt, quibus ait: omnes nos in unum corpus baptizati sumus in Christo. quantum ad unitatem utique pertinet sacramenti, unum corpus sumus in Christo; quantum ad sexuum diuersitatem, ipse alibi dicit: sine uir siue mulier, omnes unum sumus in Christo. cum suo enim toto corpore, quod eius est plenitudo, perfectus est Christus et ideo, quia per unum idemque mysterium, licet diuersi sexus, unum tamen eius corpus accipitur, per cuius corporis plenitudinem perfectus est Christus. cum ergo uir Christus ecclesiae tamquam coniugis suae et caput sit et uirtus atque perfectio, merito omnis ecclesia in hunc unum uirum perfectum, cuius est una caro, perhibetur occurrere.

(98.) EPISTOLA GELASII PAPAE AD HONORIUM EPISCOPUM.

DILECTISSIXO FRATRI HONORIO GELASIUS. Licet inter uarias temporum difficultates continuis occupationibus implicati uix respirare ualeamus, pro sedis tamen apostolicae moderamine [*]( 11 Cor. 1 12. 13 14 Gal. 3, 28 ) [*](1 post caro lacunam indicaui; Thielius in eis quae sequuntur addi tiult docetur 3 huic Y, corr. ras. a mare. post. ecclesia catliolica Car. 7 uirilem V: uirilit a 8 quae scripsi: quam V, qua Thiel 13 sexum Y. corr. u1: sexus p 22 occurrere EXPL. V ) [*]( 98. Dat. a. 400 (?) die 28 Iul. Edd. Car. 12 343; Collect. Concil.; BTA I 277; Thiel 321: nil nisi primas duas paragraphos Bar. ad a. 493. 24 24 INCIP EPLA V )

437
totius ouilis dominici curam sine cessatione tractantes, quae beato Petro saluatoris ipsius nostri uoce delegata est: et tu conuersus confirma fratres tuos, et item: Petre, amas me? pasce oues meas!, dissimulare nec possumus nec debemus, quae nostram sollicitudinem forma perstringat, cum beato Paulo apostolo sentientes atque dicentes: quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror?

ita quippe nos repente tristis horrenda et uix credibilis confecit opinio, ut mentem nostram confunderet sauciaret affigeret. nuntiatum nobis est enim in regionibus Dalmatiarum quosdam recidiua Pelagianae pestis zizania seminasse tantumque illic eorum praeualere blasphemiam, ut simplices quosque mortiferi furoris insinuatione decipiant.

est quidem error ipse nefarius tanto perniciosior ad subripiendum, quanto ad fallendum uerisimilitudinis colore uersutior: prae. stante <tamen> domino adest fidei catholicae pura ueritas concordibus uniuersorum patrum deprompta sententiis, quae et subtile uirus funestae prauitatis exponat et humano generi saluando conferat de scripturarum confectione medicinam. nullatenus igitur discretione rerum nondum abundantia corda conturbet, donec et occultum uulnus appareat et saluatio singularis eluceat: quoniam quantalibet arte fallaciae spiritus perditionis armetur, sancto gladio spiritus principalis et detegitur et necatur.

quapropter per dilectionem <tuam> cunctos ibidem domini sacerdotes fraterno commonemus affectu, ut, qui cum erudiente uos domino contra nouicios pugnetis errores, olim peruersitatem toto orbe damnatam nec ipso [*]( 2 Luc. 22, 32 3 Iuh. 21, 17 6 Cor. II 11, 29 ) [*]( 1 obilis V 2 delegatum V, corr. Bar. 12 tantamque Bar. praeualeret blaspheir.ia V, corr. 02 16 tamen addidi: -\'se<l - praestante p2 17 sententiis Bull. Taur.: sententi V (man. 1); eoncordi.. sententia p2 18 funestae o2: funestaet V 19 confectionem V, corr. I) 20 discretione V, corr. Thiel hahundantia V 24 tuam add. p2 27 ipso recipere debeatis auditu scripai: ipso recipere debetis aut V, ipsos (sic a) recipere debeatis auctores Thiel )

438
\'recipere debeatis auditu. quod < si > temere putatur esse faciendum, quae non haeresis a maioribus nostris conuenienter extincta rursus prouocare nos audeat et palam nouis resumptis uiribus aperteque confligat?

numquidnam licet nobis a uenerandis patribus damnata dissoluere et ab illis excisa nefaria dogmata retractare? quid est ergo, quod magnopere praecauemus, ne cuiuslibet haeresis semel deiecta pernicies ad examen denuo uenire contendat, si, quae antiquitus a nostris maioribus cognita discussa refutata sunt, restauranda nitamur? nonne ipsi nos, quod absit et quod numquam catholica patietur ecclesia, aduersariis ueritatis uniuersis contra nos resurgendi proponimus exemplum?

ubi est, quod scriptum est: terminos patrum tuorum non transgredieris, et; interroga patres tuos et adnuntiabunt tibi, et seniores tuos et dicent tibi? quid ergo tendimus ultra definita maiorum aut cur nobis non sufficit, si quid ignorantes discere cupiamus. qualiter ab orthodoxis patribus et senioribus singula quaeque uel uitanda praecepta sunt uel aptanda catholicae ueritati?\' cur non his probantur esse decreta? numquid aut sapientiores illis sumus aut poterimus firma stabilitate constare, si ea, quae ab illis constituta sunt, subruamus?

an fortasse nescitis hanc haeresim, de qua loquimur, et ab apostolica dudum sede per beatae memoriae Innocentium ac deinde Zosimum, Bonifatium, Caelestinum, Sixtum, Leonem continuis et incessabilibus sententiis fuisse prostratam nec tantum ecclesiae catholicae legibus sed principum quoque Romanorum eo tenore damnatam, ut nec usquam terrarum uiuendi locum sectatores eius habere sinerentur? quae omnia tam gestis [*]( 13 Prou. 22, 28 14 Deut. 32, 7 ) [*]( 1 si add. Thiel 3 nobis Y, corr. o2 8 contendat ex contendunt V 9 restaurare aJnitamur 02 11 aduersariis ex aduersarius r 16 malorum V, corr. Car. 16 et 19 quur V 16 sufficiunt Thiel; ego sustuli «uhjatam post sufficit interpnnctionem distinxique post ueritati 20 poteremus Y, corr. 0 23 sede 0: sed r 24 bonifacium V Xystuin Thiel 26 ligibus r, corr. a 27 usque iterarum V, corr. o2 )

439
ecclesiae per singulas quasque regiones de eorum prauitate confectis quam censurae publicae sanctionibus edocentur.

ecce, quorum libet aures catholicas audire doctrinam, quaestiones accipere, tractare tendiculas et blasphemias patienter admittere, o si studerent aduersus eos maiorum nostrorum libros responsaque cognoscere! illic modis omnibus cerneretur nihil esse prorsus, quod <non> et ab istis fuerit uentilatum et ab illis magnifi< ca> ueritate contritum, sicque. de cunctis eorum nequitiis refutandis fideles quique redderentur instructi, ut nihil amplius quaereretur.

sed si forsitan ineruditos animos quaedam de eorum sensibus proposita commouerunt, ita uenerabilium patrum doctrinis et omnis eorum publicatur insania et, quibus remediis curetur, ostenditur, ut ex his deo praestante praeuisis cuncta, quae de eorum serie texuerunt, et periculosa sectantibus et stulta deprehendentibus esse uideantur, ita ut si quis existimet reluctandum, non tam ueterum sententiis contradictor existat sed humanae saluti catholicaeque doctrinae palam se aperteque profiteatur inimicum. quo magis adtentius peruigil ....\'1,.

I cura pastorum a sacris gregibus luporum debet arcere saeuitiam, cum quidquid ouibus sanctis acciderit detrimenti, praesulum, quod absit, damnet incuriam, sicut a regeneratis agminibus nocentium depulsio bestiarum custodum praemiis perpetuum procurabit augmentum. certe si, ut magis optamus, falsis haec rumoribus sint relata, quantocius desideramus agnoscere, ut qui de membrorum Christi uexatione trepidamus, multo magis de eorum stabilitate laetemur. Data V. Kal. Aug. Fausto u. c. cons. [*]( 3 quormnlibet a 4 blapsphemias V 7 non add. Labb. 8 magnifica Car.: niagnifi Y, niagnifici a 13 prante (pro praute) V 17 salutiy V 18 adtentius Y: adtentius que Hartel; Tltielius adnotat \'hillc excidisse uidetur comparationis mcmbrum, quo eorum, qui pecora custodiunt, in arcendis lupis uiyilantia exponebCttulx. quae quis credet? 20 cum quidquid Thiel: numquid quid V, ne si quid o2 23 procurauit V, corr. Thiel ante si del. ut V aptiinus Y, corr. p 25 qui de V: quid a, unde qui editiones 27 fausto Y: Albino Car.; cf. quae exposuit Thiel p. 2G )

440

(99.)

In causa fidei Christianae, cui ab exordio sui numquam defuisse probantur inimici, nostro quidem saeculo sed interuallo temporis Nestorius et Eutyches non noua dogmata suae peruersitatis sed nomina prodiderunt.