Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

< scIiptur) arum testificationibus, contra quarum tenorem nihil est temere profitendum, super his sensibus erudiri constat in ipso primo homine Christum et ecclesiam figuratam beato Paulo apostolo nos docente, cum de foedere sancti coniugii loqueretur sacramentum hoc inquiens magnum est: ego autem dico in Christo et in ecclesia. itaque iam inde, sanctorum quisque processit, in huius sacramenti figuratione censetus est et hoc mysterium omnes sancti ab Abel suis sacrificiis actionibusque gesserunt.

in Christo ergo et in ecclesia, in qua utique generaliter praecondita est remissio peccatorum, fideles quique deo sanctique uixerunt et usque ad legis tempora per Moysen datae certis sunt sacrificiis in huius mysterii uirtute purgati. quapropter si eguerunt omnes mysticis immolationibus incessabiliter expiari, non dubium est uitiis humanae conditionis fuisse pulsatos, a quibus eos per illa remedia futuri sacramenti necessarium esset incessanter absolui. iam uero legis tempore neminem fuisse sanctorum, qui non hostiam obtulerit pro peccato, lectio ueneranda testatur in tantum, ut etiam pontifices sic apud deum causas agerent populi tunc fidelis, ut ipsi quoque pro suis delictis hostias immolarent, passimque uniuersi prophetae proclament peccatis suis ueniam postulantes.

inde est, quod sanctus Iob dicit: nemo mundus a sorde, nec infans, cuius est unius diei uita super terram, idemque alibi: astra non sunt munda in conspectu tuo. prophetae quoque Dauid de generalitate sanctorum certa definitio prolata cognoscitur, qua ait: ne intres in [*]( 5 Ephes. 5, 32 19 cf. Hebr. 5, 3 23 lob 14, 4 sq. (LXX) 25 Iob 15, 15 27 Psalm. 142, 2 ) [*](1 interpunxi post disseretur sustulique interpunctionem 2 post erudiri; Thielius pro sua artem criticam factitandi ratione et ut (402, 28) et disseretur eicienda putat scripturarum oJ: aram V, harutn o 2 est temereo2: ertremere V 7 inde <ut) Car. quisque = quisquis, cf. Indicem 8 censitus o 12 data e certi V, corr. 0 14 mystici V, corr. o 15 humane V 17 esse F, corr. o nemine V, corr. 0 27 quae Car. ) [*]( 26* )

404
iudicium cum seruo tuo, quoniam <non> iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens; ubi utique neminem prorsus hominum discreuisse perspicitur, sicut idem planius hoc ipsum loquens manifestiusque declarat: dixi \'pronuntiabo aduersum me iniustitiam meam domino\' et tu remisisti impietatem cordis mei. pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno, qui utique t non poterat non solum sub lege sanctos esse sed in futura dei gratia eminentioris propositi post futuros; unde quod ait in tempore opportuno, non sine rerum uenturarum cognitione subiunxit. et in oratione sua sapientissimus Salomon: non est homo, qui non peccauit, et item ipse: quis gloriabitur castum se habere corautmundum

se esse a peccato sed ne putentur illorum temporum sancti ab hac impassibilitate forsitan excipiendi, quoniam <non> concessis a deo coniugibus utebantur (quamuis et beatus Helias passibilis fuisse memoretur, quemadmodum consequentia declarabunt, et sanctus propheta Danihel non solum pro populi sed etiam pro suis peccatis perhibeatur orasse, sicut ipse dicit: cum orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei domino deo meo), tandem ueniamus ad beatos apostolos et dicat beatus ille Iacobus, qui cum omnes utique iusti essent apostoli, proprie atque speciatim iusti uiri praerogatiuam legitur adsecutus: beatus uir, qui suffert temptationem, quia cum probatus fuerit, accipiet coronam uitae, quam repromisit deus diligentibus se, et item post [*]( 4 Psalm, 31, 5 sq. 12 Ecel. 7, 21 13 Prou. 20, 9 20 Dan. 9, 20 24 cf. Clem. Alexandr. (Hypotyp. VI et VII) apud Euseb. h. e. II 1, 3 et 5; Hegesipp. (Hypomn. õ) apud Euseb. II 23, 4 sqq.; Hieronym. de uiris illustr. 2 25 Iac. 1, 12 ) [*]( 1 non add. 0 3 eidem Y, corr. p2 6 impietate V, corr. o orauit V" corr. Car. 8 fort. <non putarl\'" non poterat sanctus 02 9 futurus o1 11 uulgo non interpunxerunt post subiunxit 13 qui f. corr. o aut ex autem V 16 non addidi 19 prohibeatur V. corr. 0 25 temptatione V, corr. o )

405
paululum: unusquisque autem temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus; dein concupiscentia cum conceperit, parit peccatum, peccatum uero cum consummatum fuerit generat mortem, et item idem: in multis enim offendimus omnes, idemque secutus adiunxit: et Helias homo erat similis nobis passibilis.

dicat beatus Petrus apostolus: carissimi, rogo, ut quasi incolae et aduenae abstineatis uos a corporalibus uoluptatibus, quae militant aduersum animam. et item: nolite mirari ad feruorem, qui ad temptationem uobis fit, quasi noui aliquid uobis contingat; item postea: sobrii estote <et> uigilate, quia aduersarius uester diabolus quasi leo fremens cricuit quaerens, quem deuoret; cui resistite in fide scientes easdem passiones in omni, quae est in mundo, fraternitate uestra fieri, a qua fraternitate nimirum se ipsi fidelium saepe cunctorum fratres adnuntiant nec suam probantur discreuisse personam.

dicat beatus Iohannes euangelista, ille qui in pectore discubuit saluatoris: si dixerimus, quia peccatum non habemus, nosmet ipsos seducimus, quia ueritas in nobis non est; quod si confessi fuerimus delicta nostra, fidelis est et iustus, qui dimittat nobis peccata et mundet nos ab omni iniquitate; item: quod si dixerimus, quia non peccauimus, mendacem faciemus eum et uerbum eius non erit in nobis. dicat idem: haec scribo nobis, ut non peccetis; sed si quis peccauerit, aduocatum [*]( 1 Iac. 1, 14 sq. 5 Iac. 3, 2 6 Iac. 5, 17 8 Petr. I 2, 11 10 Petr. I 4, 12 12 Petr. I 5, 8 sq. 20 cf. Inh. 13, 23; 21, 20 Ioh. I 1, 8 sq. 25 Ioh. I 1, 10 27 Ioh. I 2, 1-2 ) [*]( 2 deinde Car. cum Vulgata 4 consumatum V 6 ideque V 10 aduersus Car. cum Vulg. 13 et add. Car. iu.cta Vulgatam qui Vf corr. 0 16 mundos V, corr. o 18 frs V 19 < apostolus et euang. Car. 21 sedicimus V, corr. 0 23 nra V est o: e V )

406
habemus apud patrem iustum, et ipse propitiatio peccatorum nostrorum, non tantum nostrorum sed et totius mundi; item ipse: omne, quod in mundo est, concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi, quae non est a patre sed ex mundo est; et mundus transit et concupiscentia eius, qui autem fecerit uoluntatem domini, manet in aeternum.