Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

De Pelagianis quidem sensibus blasphemiisque sacrilegis et apud maiores nostros tam diuinis quam humanis legibus iusta discussione damnatis nimis est copiosa materia, quia et illorum est multiplex perniciosa peruersitas eoque nocentior, quo uerisimilitudinis colore subtilior, quam de ipsius humani generis principe prauo funestoque commento non rite [*]( 1 si scripsi: siue V 2 sint o post ne inepte interpunxit Thiel 4 hi scripsi: hii V, ii o 5 \\si> plenius Car. seyuentes) re uera non sequuntur 8 a nonnullis scripsi: aiiulli(= anonullis) V. an ullis (= ante ullis) a, unde a ante ullius Car. 11 quae de talibus accepimus scripsi: q de talibus qua cepimus V, de talibus quae coepimus Car., de talibus quae accepimus Thiel 14 abnuenda V, corr. Thiel 18 conlatio KXPL V ) [*]( 07. Edd. Car. 12 351; Collect. Concil; Thiel 571. 20 IKCIPJT EIVSPE V PELAIANAM BRESI V 22 nros V 23 dnpnatis V 25 colere V, corr. (J2 )

401
conceptam rerum consequentium mendaciis texuerunt (necesse est enim, ut qui a principio deuiarit, ab integro tramite uagus ubique progrediens, quanto se currere fortius putet. tanto plus erret), et in his, ut competit, refutandis disputatio prolixa debeat adhiberi, quoniam quidem perfectae medicinae mos est originem uel intellegere prius uel reserare morborum eisque patefactis medellam conficere congruentem.

quae cuncta, si dominus uitam facultatemque tribuerit, in quantum caelesti rore uegetati ualebimus, alias molibimur explicare: nunc autem hunc articulum, qui quosdam mouere perhibetur, sufficienter interim duximus explicandum, ut eodem conuenienter inspecto, quid in ceteris cauere iam debeant, domino deo nostro praestante perpendant.

Aestimant igitur quidam in hac uita hac posse quemquam perfectione consistere, ut nullis prorsus fragilitatis humanae pulsetur affectibus nec corporeis exagitetur inlecebris. quod quisque si propriis uiribus suaeque proposito uoluntatis existimat adipisci, semet ipsum seducit et ueritas in eo non est; nam si in ipsis primis hominibus, dum sua nimium felicitate confidunt et tantam dei gratiam in uacuum recipientes, non orando (quod utique nusquam fecisse referuntur) nec de perceptis gratias referendo nec, ut eadem intemerata durarent, suppliciter implorando, incolomes constare nequiuerunt, quanto magis post praeuaricationis ruinam, quam mala sui confidentia creatorem nullatenus inquirendo letaliter inciderunt, absque diuino munere suis uiribus uel aegri perstare non possunt, sine quo nec integri persistere ualuerunt?

sin uero quisquam non possibilitate facultatis humanae sed per unam gratiam [*]( 18 cf. Ioh. I 1, 8 ) [*]( 4 reputandis V, corr. p2 5 debeatper anacoluthiam quast p. 400, 23 praecessisset cum, non quia 7 cunctas V 9 moliemur Car. 12 quod V, correxi 16 exigitetur V, corr. 0 20 fort. recipiunt 24 <in> quam 02 26 perstare Thiel e schedis Coustantii: uel stare V 28 sed o2: sede V ) [*]( xxxv). [*]( 26 )

402
hoc asserat in hac uita de quibuslibet sanctis posse conferri, bene quidem facit de dono dei, < cui> cuncta possibilia sunt, talia confidenter opinari et sperare fideliter, sed utrum aliqui tales extiterint, qui usque ad hanc perfectionem uitae praesentis accederent, sicut nusquam euidenter astruitur, sic nos facile uel firmare uel impugnare non conuenit magisque sobrium est ex ipsorum uocibus prophetarum apostolorumque sanctorum, quatenus huius uitae profectum metiri debeamus, agnoscere, quibus utique in hoc mundo, quantum ad sanctae uitae pertinet institutum, nihil excellentius uel fuisse uel esse manifestum est.

qui etiamsi copiosiore dei munere uel raris omnino uel minimis humanae conditionis passionibus impetiti sunt et afluentiore dei gratia mortalitatis uitia facile superarunt, non usque adeo tamen expertes eorum se fuisse testantur, ut scilicet illius <im )maculati agni sit proprium nullum prorsus habuisse peccatum nec non soli uideatur esse deputandum, si alius quilibet sanctus expers delicti fuisse credatur. contenti simus ergo professione sanctorum et quid de se ipsi magis pronuntient audiamus quam, quid uel temere cogitandum sit uel nostris opinionibus uentilandum, sine certa auctoritate sectemur.

cur autem, cum deus omnipotens post mysterium reparationis humanae etiam id homini conferre potuerit, ut ab omnibus omnino uitiis esset inmunis, maluerit fideles suos saluos fieri et expectare perfectae beatitudinis firmitatem, ut quod sperando desideramus, rebus possimus adipisci, censueritque nunc perficere in infirmitate uirtutem quam remotis infirmitatibus humanam conditionem nulla sinere languoris exagitatione pulsari: quantum dominus ministrarit, ut conpetit, [*]( 26 Cor. II 12, 9 ) [*]( 1 de del. Car. 2 de V: nam Car. cni inserui 3 aliquis Y corr. p 7 propharum Y, corr. 0 8 mentiri V, corr. 0 10 pertinet 0J: pertinet et V 12 minimus V, corr. pJ humang F, corr. 02 13 affluentiore uulgo 15 maculati V, corr. 0 16 nec scripsi: ne Y 22 id 0: ad V 25 censuerit que V 27 condictionem V, corr. a sineret V, correxi )

403
disseretur.