Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

ab his, qui essent Chloes, Corinthiorum se dissensiones agnouisse testatur apostolus confestimque scribere non omittit, ut uel nascentibus iurgiis pius medicator occurreret uel de eorum comperta mox incolumitate gauderet. quod nos quoque litteris, quae super hac parte directae sunt, indicasse reminiscimur, ut scilicet aut inrepentibus obsisteremus insaniis aut, si nihil horum penitus accidisset, de catholicae ueritatis integritate laetaremur.