Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

neque enim uel silentio premere causas huiusmodi uel differendo fouere deberemus, cum dicente magistro gentium sollicitudine non pigri atque iterum qui praeest in sollicitudine reos procul dubio nos, nisi continuo quaereremus, etiamsi inaniter essent uulgata, conuincerent, nec interesset, per quos ad aures nostras\' eadem peruenissent. dum <quibuscumque quo>modolibet ista referentibus. postquam nostram conscientiam penetrarant, in his ueraciter indagandis pastorales excubias esse non oportuerit neglegentes, quatenus uel e uestigio posset lupis inhiantibus obuiari uel nullis existentibus feris ouium custodia secura persisteret.