Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quae tamen sententia in Acacium destinata etsi nomine tantummodo praesulis apostolici, cuius erat utique potestatis, legitime probatur esse deprompta, praecipue cum secrete dirigenda uideretur, ne custodiis ubique praetentis dispositio salutaris quibuslibet difficultatibus impedita necessarium habere non posset effectum, tamen, quia orthodoxis ubique deiectis et haereticis tantummodo eorumque consortibus iam relictis in Oriente catholici pontifices aut residui omnino non essent aut nullam gererent libertatem, plurimorum in Italia catholicorum congregatio sacerdotum rationabiliter in Acacium sententiam [*]( 1 hi V, hii RA V man. 2, hi uel hii 2: in B condictione V, conditio (-ne add. man. 2) R perstricti B non supra linadd. V man. 2 2 rei om. A 3 ille iustae B ipsi R.Ã. et ex ipso corr. V: isti ΒΣ 4 parem B postr. qui nisi B 5 unde V poterant A 6 transgressio e V eadem B 7 recederant actionum B sic uno B un<\'\'//e////demque (eras. utroque loco : ut flid.) R 8 oibus V scripserit B prodiderat ras. ex prodiderant R uoluntate B, uoluntatem RA. 9 transgressione .. pariter bis scriptum priore loco del. V eadem B 10 es B trausgrassio V cunctorum. quae ad instructionem uestrae dilectionis satis abundeque sufficere iudicamus (iudicauimus .4) quamuis eadem latius si dominus concesserit facultatem studeanius exponere quatenus et fidelium quisque cognoscat nihil apostolicam sedein quod absit praepropere (postponere A) censuisse. quae tamen 2^1; cf. * 80 11 destinatam B 13 depromta V, depromptam B deprompta esse trsp. RA secreta A, secretini JBY 14 nec B 16 possit B qui B 17 relectis B 17 sq. moriente (pro in oriente) V 19 generent B )

397
cognouit fuisse prolatam.

quae congregatio facta pontificum non contra Calcedonensem, non tamquam noua synodus contra ueterem primamque conuenit sed potius secundum tenorem ueteris constituti particeps apostolicae exsecutionis effecta est, ut satis appareat ecclesiam catholicam sedemque apostolicam, quia alibi iam omnino non posset, ubi potuit et cum quibus potuit nihil penitus omisisse, quod ad fraternum pertineret, pro intemerata fide et sincera conmunione tractatum.

Quae cum uniuersa nouerint qui uidentur orientalibus ecclesiis nunc praeesse, propterea Christianam reparari legitima curatione refugiunt unitatem, quia occasionem dissensionis huius suis ambitionibus suffragantem deponere iam recusant, qua sine auctoritate sedis apostolicae omnium ecclesiarum passim iura confundant, magis eligentes in errore persistere quam praesumptionum suarum perdere facultatem, plus usurpationum suarum licentiam diligentes quam diuini iudicii tenentes corde respectum. in quo necesse est, uelint nolint.

tam de fidei communionisque catholicae atque apostolicae sinceritate neglecta quam de paternis canonibus euidenter inruptis recipiant quod merentur, nisi, dum hic tempus admittit, haec damnationis aeternae pericula correctis mentibus studeant declinare, ut possint non tales permanere, quibus insolubilis est lata sententia, sed a talibus recedentes ab eadem sententia non teneri. quae sicut in errore durantibus numquam soluenda praefixa est. sic ab his erit aliena, qui extiterint puniendae prauitatis inmunes. [*](2 notam quarn B 3 ueterum B 5 ut om. B sappareat B eccta V 6 quia ex qua corr. V non supra lin. add. V possit B 7 potuit et nihil B omississe B 8 temerata B fide B: om. VR A 9 uniuersi R man. 2 uidenter B 11 qui B discensionis li 13 qua sine VR man. 1, quasi ne B: quia sine Ali man. 2 14 passim ecclesiarum trsp. B confundunt RA elegentes in eorum B 10 praesuptionum V urpationum Y 17 uellint nollint B 18 atque apostolicae B: om. VRA 19 quae de B 20 insuptis B hic VAR man. 1: hec R man. 2, id B tempus ut admittit B 21 aeterna B 22 studia B 23 insolubile lata ait sententia A sed ut talis bus recidentes B 25 quae B 26 inmunis B )

398

Haec uero ad instructionem uestrae dilectionis satis abundeque sufficere iudicamus, quamuis eadem latius, si dominus concesserit facultatem, studeamus exponere, quatenus et fidelium quisque cognoscat nihil apostolicam sedem, quod absit. praepropere censuisse et non habere, quod iuste possit opponere, peruersa doceatur improbitas.

recte autem faciet uestra dilectio, ut ista quae scribimus pariter et catholicis et contraria sapientibus innotescant, quo et sanis necessaria firmitas et male sanis conpetens medicina praebeatur. Dat. Kal. Febr. < post > cons. Uiatoris u. c.