Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Quolibet igitur modo haereticorum complicem refutauit et [*]( 3 tenore B 4 utique om. R eiasis 3 fere litteris ucteris consti- tutio B iusta (iuxta Ay) diffinitione A. iuxta (lefinitionem Car. 5 inimici B eommunionem B 7 acicius B 8 basilieo B ipsa V. ipse B 9 antioccno RA, om. B cum (pro quamuis) R man. 2 in ras. hoc latentcr B 10 assens. et result. B 11 restitit BA2 iinpator V 12 posttremo curanto B 13 gereretur B, gerentur V Y 14 a om. B cura R 15 mutarauit B, maturauerit R 16 post talia add. non R man. 2 ne om. B 17 obstiteret V et ante ras. R basilico V feceret B 19 hereticis B 20 si 2J2: om. VRA quod A 21 competeret A. peterent V sedis VB 22 eam B et pars codd. £ : eadem V et altera pars codd. 2, eandem RA uel .. uel VBZ: nec .. nec RA. 24 qualibet B reputauit B )

394
consortem communionis externae a sua communione dimouit nec opus fuit noua synodo. cum ueteris constituti sufficienter hoc forma praescriberet, nec opus fuit ut haec facienda Orientis episcopis intimaret, quos et expulsione catholicorum, quae agebantur in causa fidei, non ignorasse manifestum est et communicando haereticis subrogatis facto tali consensisse.

non dubium est etiam, cum externae communionis effectis nec potuisse nec debuisse sedis apostolicae scita tractari. ecce agnouerunt in eorum professione, qui constantissime perdurarunt, quid fidei communionique catholicae deberetur. ecce agnouerunt, quemadmodum a talibus recedendo, immo talibus contraria moliendo, a fide et communione catholica deuiarit Acacius seque pariter cum eodem errori subdiderint.

ecce agnouerunt, quam iustis ex causis pro fide et communione catholica atque apostolica, cui et illi qui in ea perstiterant congruebant et hi qui perstantibus obuiabant ab eadem docebantur alieni, sedis apostolicae auctoritate sit remotus Acacius (ad cuius praecipue uocatus examen uel uenire uel mittere non curauit, ut se de his omnibus, si confidebat, absolueret) eiusque pariter quicumque complices extiterunt, atque ab illa merito cum his communione discretus, a qua se ipse primum cum- suis consortibus catholicis pontificibus discrepando [*]( 1 demouit BS 2 ueteri constitutioni B 3 hoc forma Ax, plerique codd. £ et, nisi quod hoc omissitm inter columnas addidit, J": hoc firma B, haec forma A3, forma haec B perscribeiat A (cr. S) facienda B1:.: cienda V. scienda A et V man. 2, scribenda R 4 quos et B2A: quod et YR. quos ex Thiel expulsione sine cathol. B 5 causam B est FRA: sit B et (excepto codice 8) 2 et communicando .. consensise (!) non dubium est in superiore marg. add. V man. 2 7 est om. B 9 perdurarunt B2: perdurarint VRA 10 quid B.tA: quod VB communi quae catholici B 11 quemammodum V a om. VB recedendum B 12 contraria B2A: contra VB molliendo B deuiaret B 13 subdiderit B 15 qui (pro cui) B perstiterant VI,: persisterunt B. constiterant BA 16 hi J": hii R, illi .tA, om. B qui stantibus B 17 accacius V 18 ad om. B 19 ut ut V si BAR man. 2: om. VJR man, 1 20 compleces B )

395
cognoscitur separasse, iureque sententiam ille damnationis excepit ceteris consortibus promulgandam, qui solus pro omnibus suis consortibus in communionem\'se recidisse perfidiae ad apostolicam sedem missis litteris est professus.

cui Acacio si conmunicauerant Orientales episcopi antequam huc referret. pari utique reatu sine dubio probabantur inuolui iureque per illum transgressionis sententiam susceperunt tamquam facti cum eodem communionis externae. qui utique non consuli tamquam nostrae communionis homines iam deberent sed tamquam in contrario positi consortio refutari; si uero non communicauerant antequam Acacius huc referret, et communicantem notare debuerant et ipsi de eodem potius huc referre atque apostolicae sedis uigore perculsum merito comprobare cumque ea sede apostolica tantisque illis catholicis pontificibus magis tenere concordiam.

sed quia ab illorum societate desciuerant et eorum successoribus communicare delegerant, ideo cum sede apostolica minime congruebant: quia in sortem reciderant praeuaricatoris Acacii et illius se sine dubio peruidebant sententia consequenter adstringi, ob hoc eum uideri nolebant esse damnatum, quia se cognoscebant in eadem praeuaricatione damnatos, in qua hodieque manere persistunt.

sed sicut [*](1 rapparasse B sententiam daimiationis illius B 2 ceteris consortibus BIA: ceteris consortibus cum suis consortibus R et. tiisi quod verba cum suis consortibus promulgandam qui solus pro omnibus suis consortibus a manu 1 omissa in superiure margine add. man. 2, V 3 recedisse B perfidiae ex perfide corr. V man. 2, sug perfidię A ad om. B 5 orientalis B anteq. nunc referret quare B 6 probantur B, probabuntur RA 7 susciperunt B 8 consultam quam V. corr. man. 2 9 homines add. V man. 2 10 positi BZ: positi in VRA coufartiuo B 11 huc VBZA: adhuc R man. 1, id huc man. 2 ref- ferret et communicatem B 12 haec B percussum B 14 ea T-: om. BRA 15 tenere in marg. add. V man. 2 illorum consortio disciuerant B desiuerant A 17 meriime B reciderunt B 18 praeuaricacionis B et om. 2 se om. R praeuidebant R man. 2 19 sentencia B post sententia add. se R man, 2 adstrengi B 20 praeuarione B 21 hodie que B, hodie A quod (pro sed) R )

396
hi simili conditione constricti complicem suum non possunt iudicare non iure damnatum neque rei reum possunt conpetenter absoluere, sic illo iuste praeuaricatore damnato ipsi quoque pari iacent damnatione prostrati neque nisi resipiscentes inde poterunt prorsus absolui, quia sicut per unum scribentem eorum omnium uulgata transgressio est, qui in eandem perfidiae reciderant actionem, sic in uno eodemque, qui pro omnibus scripserat uel scribendo omnium prodiderat uoluntates, transgressione punita pariter quoque cum eodem uel in eodem est complicum transgressio punita cunctorum.