Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

cur igitur infans hac sorte concluditur, si nullum habet omnino peccatum magisque uidebitur. quod absit, iniustus deus. si illic infligatur poena, ubi nulla sit culpa? unde cum de propriis actibus nullo reatu teneatur obstrictus, nihil restat, nisi ut sola sit uitiosa natiuitate pollutus, et si non fuerit mysterii Christiani participatione mundatus, ad uitam non potest peruenire perpetuam. hinc est. quod exsufflantur et catechizantur infantes, ut quia in opere dei, quo in auctore suo bene sunt instituti, opus diabolicae malignitatis accessit, eruti de potestate tenebrarum, sicut docet apostolus, ad filii dei sortem purgationemque legitimam transferantur.

nisi autem prima generatio, quam bonam deus instituit, praeuaricatione uenisset in culpam et reprobabilis esset effecta, secunda generatio subroganda non fuerat. propter quod dicit beatus Paulus apostolus: sicut per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt, et paulo post: igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem uitae. sicut autem omnes in condemnationem dicit utique, qui de Adam parente sunt geniti, sic omnes in iustificationem uitae non nisi illos adstruit, [*]( 1 Ioh. 6, 54 16 Col. 1, 13 21 Rom. 5, 12 24 Rom. 5, 18 ) [*]( 3 ipsum V, corr. Thiel secundum Vulgatam (cf. p. 363. 21 et 29) 4 aliquis (corr. ex alicui) o2 14 exsuflantur V catetizantur T", corr. pa ut scripsi: et Vo2 15 quo 02 Thiel: quod V auctores 1". corr. 0 17 filiorum p2 18 transferuntur 02 primo Tr, corr. 02 28 parentaes unigeniti V, corr. 02 29 adstruitur V, corr. p )

363
qui in Christi mysterio sunt renati.

innumeris talibus instrumentis haeresis Pelagianae doctrina mortifera et a nostris est conuicta maioribus et nunc eorum copiosa po<te>st eruditione conuinci nec debent simplices animos ista turbare, quibus, quae non intellegunt, secundum ecclesiasticam formam credidisse sufficiet aut, si quis nosse desiderat, interrogare conueniet.

De paruulis autem quod adserit sine sacro baptismate pro solo originali peccato <non> posse damnari, satis impia, satis profana propositio est. quamuis enim recentes ab utero matrum in remissionem peccatorum baptizari nullus Christianus ignorat, quod utique non fallaciter sed ueraciter catholica celebrat ecclesia, ne in sacramentis caelestibus, quod absit, mentita uideatur. proinde quia propria non habeant ulla peccata, constat eis sola prorsus originaria relaxari itaque, quibus etiam solis remissis uitam per baptismum consecuntur aeternam, consequens est, ut solis etiam non remissis ad aeternam uitam peruenire non possint.

unde et dominus, sicut superius diximus, ait, quod utique nisi baptizato non conuenit: qui non manducauerit carnem filii hominis et biberit sanguinem eius, non habebit uitam in semet ipso. sine uita autem esse perpetua quid est, nisi in sempiterna morte constitui? quamuis idem sit 'regnum caelorum\' quod \'aeterna uita\', tamen ut prouidentia dei omnes Pelagianorum nequitias amputaret, non solum dictum est: qui non fuerit renatus ex aqua et spiritu sancto, non intrabit in regnum caelorum, sed etiam pariter dictum est: qui non manducauerit carnem filii hominis et biberit sanguinem eius, non habebit uitam in semet ipso. de uita autem aeterna hoc dictum nullus addubitat, quoniam multi non manducantes hoc sacramentum uitam uideantur habere praesentem.

nihil est ergo, quod dicant, quod non renati [*]( 19 Ioh. 6, 54 25 Ioli. 3, 5 27 Ioh. 6, 54 ) [*]( 3 potest oa: post V 9 non add. o: om. V 15 originalia Car. 32 quod o: qui V )

364
infantes tantummodo in regnum caelorum ire non ualeant, non autem perpetua damnatio( ne > puniantur, dum sine baptismate corpus et sanguinem Christi nec edere ualeant nec potare, sine hoc autem uitam in semet ipsis habere non possint, sine uita uero non nisi mortui sint futuri. dicant igitur, in morte perpetua constituti si non aestimentur esse damnati; tollant ergo de medio nescio quem ipsi tertium, quem decipiendis paruulis faciunt, locum et, quia non nisi dextram partem legimus et sinistram, non illos faciant in siuistra regione sine baptismate remanere sed baptizatos sinant ad dexteram salutarem sacra regeneratione transferri.

Tertio capitulo lam toto mundo cognita atque conuicta ea Pelagianorum deliramenta circumfert, quibus dicunt, quod homo per liberum arbitrium, quod corrupit foedauit ac perdidit, bono suffragante naturae beatus efficitur, cum de beatitudine paradisi, ubi bona fuerat constituta substantia, nisi suo amisso bono nullatenus potuisset expelli, ideo mortalis effecta, quia de bono utique praeuaricatione transisset ad malum et a participatione diuina ad diabolica semet facinora contulisset: ideo deceptori suo, cui uolens adsenserat, competenter addictus, ideo de felicitatis suae caritate seclusus atque ad spinas et tribulos miseriasque multiplices caelesti uoce damnatus est; quae utique poena iusti iudicii tam grauis et aspera in bono perseueranti nullatenus esset inflicta et nisi malo non conuenienter inlata probaretur.