Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

si igitur hi, de quibus indicastis, ad fidem rectam uenire festinant, nostrae fidei regulas sequi non abnuant dicente domino: si quis uult post me uenire, abneget se ipsum et sequatur me. quod si adhuc uituperandis honoris ambitionibus excitantur et pro lucro sanctae fidei humanae gloriae pati damna formidant, ipsi pronuntiant necdum se a uitiis et errore discedere et nos magis uelle suis excessibus implicare. de talibus ergo dicit apostolus: aemulantur autem nos non bene sed excludere uos uolunt, ut eos aemulemini.

quae cum ita sint, sancto studio uestro, quo ecclesiam catholicam cupitis ampliari, nihil ex hoc, si tales in clero non recipiantur. credatis inminui apostolo praemonente: quid enim? si quidam eorum non crediderunt, numquid incredulitas eorum fidem dei euacuauit? absit! nam licet simili studio caritatis pro multiplicatione fidelium ille beatus Petrus caelestis regni ianitor traheretur, qui ut Iudaeorum plures adquireret, a doctrina et tramite regulari in non respuendo omni iudaismo descenderat, huic tamen ille iunior uinctus in domino Paulus se retulit obuiasse dicens: sed cum uidissem, quod non recte ingrediuntur ad ueritatem euangelii, dixi Petro coram omnibus \'si tu, cum sis Iudaeus, gentiliter uiuis, quomodo [*]( 3 Gal. 5. 10 5 Rom. 15, 14 9 Matth. 16, 24 15 Gal. 4, 17 19 Rom. 3, 3 26 Gal. 2, 14 ) [*]( 6 repletionis scientie T, correxi: repleti omni scientia Bar. 11 uituperandi Y, correxi: recuperandi Bar. 17 quo scripsi: quod V 18 tale T ; corr. a man. post. 19 quod T\', corr. o2 23 celesti V, corr. 0 qui ut o5: qui uiuit V 24 regularis F. corr. 0 25 discederat (sic!1 coni. BTA.. )

337
gentes cogis iudaizare?

\' haec ergo per omnia deo cordi uestro adsidente pensantes agnoscere poteritis non occasionem nos excusationis inquirere sed ea, quae pro officii nostri ratione transcendere non possumus, uobis humiliter intimare dicente apostolo: non enim possumus aliquid contra ueritatem sed pro ueritate. unde et de Stephani episcopi persona simul et causa non credatis alicuius nos studio defensionis impelli (absit a quorumlibet mentibus Christianis, ut. in quacumque persona aut innocentiam redarguant aut crimen absoluant), sed uniuersa, quae < ab) apostolica sede super hac sunt parte disposita, illo semper studio manauerunt, quod principatui beati Petri uos quoque cupitis per omnia reseruari, scilicet ne in his, qui sedis eius audientiam postulassent, spreta ipsius reuerentia alterius sententia proueniret.

et ideo, quia clementia uestra salubriter offerre dignata est, ut a legatis nostris omne negotium retractetur, hanc operam his, quos in continenti dirigimus, deo auctore mandamus, ita tamen, ut iam nunc communione nostra uir religiosus Achilles pro uestra iussione debeat gratulari; at uero de sacerdotio perfruendo, cum ad nos uniuersa, quae legati nostri cognouerint, plenissima eorum fuerint relatione perlata, consideratis sanctorum canonum regulis, quas seruari praecipitis, sequenda firmius censebuntur.

quod autem clementia uestra fratris et coepiscopi nostri Epiphanii dignata est excusare personam, quia in praedicti Achillis consecratione uestra potius iussio quam illius ordinatio prouenisset, credimus, quod et ipse cognouerit iure culpatum, qui praeter alia, quae [*]( 5 Cor. II 13, 8 ) [*]( 2 adsistente Coust. 3 officiu V, corr. o 6 Stephani] episcopi Larisaei ab Epiphanio Constantinopolitano depositi, de quo egit praesidente Bonifatio II. synodus tertia Romana diebtts 7 et 9 mensis Decembr. a. 531; cf. Acta apud Mansium VIII 739 sqq. 8 offensionsis Bar. in marg. 10 ab add. Coust. 12 quod scripsi: que r 14 spreta p2 CousU: sperata V, separata Bar. 15 prouenire V. corr. Car. 16 dignatus V, corr. Car. 17 incontinenti V 19 Acillea V 25 excausare V, corr. a Acillis V 2G praeuenisset Car. ) [*]( XXXV. ) [*]( 22 )

338
dereliquit, hoc certe excusare uix poterit, quod tam piissimo et clementissimo principi, beati quoque Petri priuilegia defensanti, non uel oportune uel importune suggessit, quid in hac parte sedis apostolicae reuerentiae deberetur.

de quo simul negotio sed et de Iustiniana ciuitate gloriosi natalis uestri conscia nec non et de nostrae sedis uicibus iniungendis. quid seruato beati Petri, quem diligitis, principatu et uestrae pietatis adfectu plenius deliberari contigerit, per eos, quos ad uos dirigimus, legatos deo propitio celeriter intimamus.

superest ut, sicut a beato Petro indesinenter exposcimus, de salute et prosperitate uestri semper imperii gratulemur. Dat. Id. Octobr.