Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

EXEMPLAR LIBELLI PIISSIMI DOMINI NOSTRI IUSTINIANI IMPERATORIS QVEM DEDIT AGAPITO PAPAE CONSTANTINOPOLI DE FIDE. IN NOMINE POXIXI DEI NOSTRI IESU CHRISTI IMPERATOR CAESAR FLAUIUS 1USTINIANUS ALAMANNICUS GOTHICUS FRANCICUS GERIA- NICUS ANTICIS ALANICUS UANDALICUS AFRICANUS PIUS FELIX INCLITUS UICTOR AC TRIUMPHATOR SEMPER AUGUSTUS AGAPITO SANCTISSIMO AC BEATISSIMO ARCHIEPISCOPO ALMAE URBIS ROMAE ET PATRIARCHAE. Prima salus est rectae fidei regulam custodire et a patrum traditione nullatenus deuiare, quia non potest domini nostri Iesu Christi praetermitti sententia dicentis: tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. haec, quae dicta sunt, rerum probantur effectibus, quia in sede apostolica inuiolabilis semper catholica custoditur [*]( 3 cf. Tim. II 4, 2 \'23 Matth. 16, 18 ) [*]( 1 dereliquid r: deliijuit Car. 7 principatuin V, eorr. 0 9 proptio V 11 IDVVM OCTVBRIVM V priore v in u corr. ) [*]( 89. Uat. die 16 3lart. 536. Edd. Car. 12 591; Collect. Concil.; initium et finetn Pitra, Iuris feci. graec. histor. et monutn. II 219; commemorat Bar. ad a. 536, 18. 15 OONSTANTISOPOLIM V, corr. Pitra: <apud/ Constantinopolim Car. 17 goticus V francus V, corr. Cur. 21 recte V 24 liedificabo V 26 custodiatur V, corr. Car. )

339
religio.

de hac igitur fide non cadere cupientes et patrum sequentes in omnibus constituta, id est trecentorum decem et octo sanctorum patrum, qui in Nicaea sunt congregati et sanctum mathema siue symbolum fidei exposuerunt, et centum quinquaginta sanctorum patrum, qui in Constantinopolitana ciuitate conuenerunt et id ipsum sanctum mathema dilucidauerunt atque manifestauerunt, et sanctorum patrum, qui in Epheso prima synodo congregati sunt, et sanctorum patrum, qui in <Cal>chedone conuenerunt, et quae in unaquaque earum de fide continentur sequentes dogmata, per quae omnis aufertur haeresis impugnans sanctam et apostolicam ecclesiam,

et probantes per omnia atque amplectentes epistolas beatae memoriae Leonis omnes, quas de fide Christiana conscripsit, et confitentes unum eundemque Christum dominum filium unigenitum in duabus naturis id est in diuinitate et humanitate inconfuse incommutabiliter inseparabiliter agnoscendum, nusquam . sublata differentia naturarum propter unitionem magisque salua proprietate utriusque naturae, et in unam personam atque subsistentiam concurrentem et non in duas personas partitum atque diuisum sed unum eundemque filium unigenitum deum uerbum dominum Iesum Christum, sicut ante prophetae de eo et ipse nos Iesus Christus erudiuit et sanctorum patrum nobis symbolum tradidit:

omnem haereticum anathematizamus, qui praeter haec, quae dicta sunt, sapuerunt atque sapiunt, praecipue Nestorium haereticum Constantinopolitanae ciuitatis quondam episcopum damnatum in synodo Ephesia a beatae memoriae Caelestino papa urbis Romae et <a> sancto Cyrillo Alexandrinae ciuitatis antistite; et cum eo anathematizamus Eutychen et Dioscorum Alexandrinae quondam ciuitatis episcopum damnatum in sancta synodo Calchedonensi, quam amplectentes sequimur, his coniungentes [*]( 6 deluciJauerunt V 9 calcedone o2: chedone V quae o: qua ei V unaqueque V, corr. 0 12 omia V eplas V 14 eundeque V 23 omnes haereticos Car. 27 ephesina man. post a, sed cf. p. 341, 28 28 a addidi, cf. p. 341, 29 et ep. llGh § 2 29 eutychene et V ) [*]( 22* )

340
Timotheum parricidam Helurum cognominatum eiusque discipulum et sequacem in omnibus Petrum Alexandrinum similiter condemnantes.

auersamur autem et <A>cacium quondam Constantinopolitanae urbis episcopum cohaereticum et sequacem horum factum nec non <et perseuerantes in eorum communione > et participatione. quorum enim quis communionem amplectitur, eorum et similem sententiam in condemnatione consequitur. simili modo et Petrum Antiochenum condemnamus cum sequacibus suis et omnibus supra scriptis.

quapropter, sicut praefati sumus, sequentes in omnibus sedem apostolicam, quae ab ea statuta sunt, praedicamus et profitemur ista inconcusse seruari et compellere, ut iuxta tenorem libelli istius omnes faciant episcopi, ut sanctissimi quidem patriarchae ad uestram faciant sanctitatem, metropolitani uero patriarchis et alii ut suis faciant metropolitanis, quatenus per omnia sancta catholica nostra ecclesia suam habeat firmitatem.

ET ALIA MANU: Diuinitas te seruet per multos annos, sancte ac religiosissime pater. Dat. XVII. Kalendarum Aprilium Constantinopoli p. c. Belisari u. c.