Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

DOMINO SANCTO APOSTOLICO ET BEATISSINO PATRI PATRUM GELASIO PAPAE URBIS ROMAE HUMILES EPISCOPI DARDANIAE. Saluberrima apostolatus uestri praecepta Tryphone uiro religioso filio nostro deferente qua oportet deuotione suscepimus et maximas deo omnipotenti et beatitudini uestrae referimus gratias, quod nos pastorali admonitione et euangelica doctrina uisitare dignatus es, domine sancte apostolice et beatissime pater patrum. desiderii enim et uoti nostri est iussionibus uestris in omnibus oboedire et, quemadmodum a patribus nostris accepimus, sedi apostolicae, quae uitae et meritis uestris delata est. intemeratas seruare atque religionem orthodoxam. cuius estis praedicatores, fideli et inculpata deuotione, prout rusticitatis sensus patitur, [*]( 1 quatociua V properitis B 2 catholicoque ex catholicaque corr. V contractatu B 3 detinitioni ex detinitione corr. V 5 noscuntur V 6 a conticuas B 7 ut B: ut ad V 9 falsitatein KXPLICIT B reliqim omissis ) [*]( 80. Dat. ni fallor anno 494. B = Berolin. lat. 79. Edd. Car. P 342; Bar. ad a. 492, 32; Collect. Concil.; Thiel 34H. 12 titulo domino etc. praefigit RESCRIPTUM EPORUM DARDANIAE PP GELASIO B petri B 14 triphone V. trifone B uero B 15 quo B de omninotenti B 17 angelica B 18 sanctae et apostolicae et heatissime B 1!» nostris B 20 nris V sedis Bar. 21 post delata est initio folii 42 syllabus lata est repetit qui hic incipit librarius secundus V inteuieratas scripsi iscil. iussiones): intemerata VB, praecepta> intemerata Bar. 22 seruare VBar.: seruire B huius B 23 fideli//// (eras. s) V tristicitatis B, > nostrae/ rusticitatis Bar. )

224
custodire.

Eutyclietis enim uel Petri Acaciique et omnium sectatorum eius atque consortium uelut quaedam pestifera contagia ante uestram quoque uitauimus iussionem et multo magis nunc post admonitionem sedis apostolicae ab eadem nus pollutione necesse est abstinere et, si qui alii eiusdem Eutychetis sectam uel Petri et Acacii aut secuti sunt aut sequentur uel eorundem se complicibus atque consortibus aestimant inmiscendos, a nobis, qui sedi apostolicae secundum diuina praecepta et patrum statuta inculpatim seruire desideramus.

omni ratione uitandi sunt. et si qui forte praua intentione, quod neque arbitramur neque optamus, a sede apostolica se crediderint segregandos, ab eorum nos alienos esse consortio profitemur, quoniam, ut dictum est, patrum in omnibus custodientes praecepta et inuiolabilia sacrosanctorum canonum instituta sectantes apostolicae et singulari illi sedi uestrae communi fide et deuotione parere contendimus.

et quoniam suggerendi nobis fomitem pro insita sibi benignitate beatitudo uestra concessit, aliqua memorato Tryphoni uiro religioso filio nostro praeceptorum uestrorum portitori suggerenda mandauimus et, ut suggestionom eius, quantum arbitramur, iustam et rationabilem pro supplicatione nostra libenti animo apostolatus uester dignetur admittere, fusis precibus exoramus. quod <si> supplicatio nostra meretur effectum, unum ex angelica sede uestra cum saepe dicto uiro religioso ad nos usque praecipite destinare. ut sub eius praesentia, quae fides orthodoxa et uestrae iussionis sinceritas postulat, ordinentur.

ET SIBSCRIPTIO: Iohannes episcopus [*](1 eutliices B aoaci quae B 2 petis fera B 4 et ab Car. cet G eutichetis V, cuthxcif B secta B 7 completicibus ut uid. B 9 statuta inculpatim B: instatuta inculpati V 11 obtatnus V 12 crediderit B 14 sacrosanctum B 15 instatuta V illius VB. corr. 02 16 communi fide F: communioni B parare B 17 post insita eras. nobis V 18 triphoni V, triftoni B 19 portioris B ut om. B sugestionem V 22 amittere V 23 si inserui: om. VB mereatur B 20 fide B postular V 27 ordinetur VB, corr. Bar. et om. B suscriptio V sanctae B )

225
sacrosanctae ecclesiae Scopinae metropolitanae ciuitatis huic rescripto a nobis dato consentiens ad omnia, quae superius continentur, manu propria subscripsi. Samuhel episcopus ut supra subscripsi. Bonosus episcopus ut supra subscripsi. Uerianus episcopus per Ualentinum archidiaconum ut supra subscripsi. Faustinus episcopus ut supra subscripsi. Ursi. cinus episcopus ut supra subscripsi.

(81.) INCIPIT PAPAE GELASII EPISTOLA AD LAURENTIUM DE LIGNIDO.

In prolixitate epistolae dilectionis tuae magno nos gaudio replesti in ea parte, in qua dictum est, quod in Thessalonicensi ecclesia uel in aliis similiter recitata epistola decessoris nostri de excessibus Acacii cuncti eidem anathema dixerint nec quisquam communioni praeuaricatoris sese miscuerit.

unde quia nos admones dilectione fraterna, ut uelut medicinam quandam fidei episcopis per Illyricum uel aliis ministrare debeamus. quamquam hoc copiosissime factum sit a beatae recordationis decessore nostro, et quia mos est Romanae ecclesiae sacerdoti nouiter constituto formam fidei suae ad sanctas ecclesias praerogare, haec eadem compendiosa nimis breuitate studui renouare, ut, sub qua fide uiuendum sit, secundum statuta patrum in hac nostra epistola propter [*](1 subscripto B 2 continentinentur B 6 utroque loco et 7 sub- scripsi V: scripsi B 6 ursinus V 7 subscripsi EXPL. V ) [*](81. B = Berol. lot. 79. uerba inde a p. 226,1 confitemur ergo usque ad p. 227. 2 proprium templum et inde a p. 227, 4 numquam autem usque adp. 227, 6 benignitatem in tria capitula diuisa extant etiam in cod. Paris. lat. 12098 (~ K), qui ea adfert ut scripta ab Anastasio pupa ad lJrsicinunz; qua de re cf. Thieliump. 82 sqq. Ediderunt epistulam Car. 12 339; Bar. ad a. 492, 30; Collect. Concil.; BT A I 265; Thiel 624. 9 epistola om. B Lurentium B de Lignido om. B 11 repleti B in tesalonicensi B: illt salonicensi V 13 dixerint V: direximus B 14 ne B communionis V sese V: esse B mifcuerin- V 15 ammonis B flilecione V 16 quandam B et in marg. V man. 2: qnda V illiricum VB ministrare om. B 18 mons B 20 prorogarc B eamdem B 22 hanc nostram epistolam V ) [*]( xxxv. ) [*]( 15 )

226
breuitatem sine fastidio lector agnoscat.

confitemur ergo dominum nostrum legum Christum filium dei unigenitum ante omnia quidem saecula sine principio ex patre natum secundum deitatem, in nouissimis autem diebus de sancta uirgine Maria eundem incarnatum et perfectum hominem ex anima rationali et corporis susceptione, homousion patri secundum deitatem et homousion nobis secundum humanitatem. duarum enim naturarum perfectarum unitas facta est ineffabiliter.

propter quod unum Christum eundem filium dei et hominis unigenitum a patre et primogenitum ex mortuis confitemur, scientes quod quidem coaeternus suo patri secundum diuinitatem, secundum quam opifex est omnium, et dignatus est post consensionem sanctae uirginis, cum dixit ad angelum ecce ancilla domini, fiat mihi secundum uerbum tuum, ineffabiliter sibi ex ipsa aedificari templum et istud sibi uniuit. quod non coaeternum de sua substantia e caelo detulit corpus sed ex massa nostrae substantiae, hoc est ex uirgine.

hoc accipiens et sibi uniens non deus uerbum in carne uersus est neque ut fantasma apparens, sed inconuertibiliter et incommutabiliter suam conseruauit essentiam, primitias naturae nostrae sibi uniuit. nam principium deus uerbum has nostrae naturae primitias per multam sibi bonitatem unire dignatus est: qui non permixtus sed in utrisque substantiis unus et ipse uisus secundum quod scriptum est: soluite templum istud et in tribus diebus [*]( 14 Luc. 1, 38 25 Ioli. 2. 19 ) [*]( u 4 in om. K 6 et 7 omousion VK 10 primogenituin B 11 quoaetenio K <sit> suo Car. 15 aedificari scripsi: aedificaui r. aedificauit BK, aedificare Thielio teste cod. Iesuit. Paris. 569 (?i istud B: est ut (om. et ?) K, statim Thielio teste (?) idem Paris., om. 1\' 19 carne VBK: carnem Car. fastama B, phantasmata K 20 et om. K assentiam B fort. <at> primitias 21 nostrae naturae trsp. K 22 primitias om. B per BK: om. V 23 uniri K qui VB: quia K ntriusque B 24 unus BK: nus V relicto antea spatio 2 fere litterarum nisus rK: uerns B 25 istud VB: hoc K cum Vulgata suscitabo K )

227
resuscitabo illud. soluitur enim Christus Iesus secundum meam substantiam, quam suscepit, et solutum suscitat proprium templum, hoc ipse secundum diuinam substantiam, secundum quam et omnium artifex est. numquam autem post resurrectionem unitionis nostrae naturae discessit a proprio templo nec discedere potest propter ineffabilem suam benignitatem, sed est ipse dominus Iesus Christus et passibilis et impassibilis, passibilis secundum humanitatem, impassibilis secundum diuinitatem.

suscitauit igitur suum templum deus uerbum et in se naturae nostrae resurrectionem et renouationem operatus est. et hanc dominus Christus, postquam resurrexit a mortuis, discipulis suis ostendebat dicens : palpate me et uidete, quoniam spiritus carnem et ossa non habet, quemadmodum me uidetis habere. non dixit \'quemadmodum me dicitis esse\' sed \'habere\', ut et qui habet et qui habetur considerans, non permixtionem, non conuersionem, non mutationem sed unitatem factam respicias. propterea et fixuras clauorum et punctionem lanceae demonstrauit et cum discipulis manducauit, ut per omnia resurrectionem nostrae naturae in se renouatam doceret, et, quia secundum beatam diuinitatis substantiam inconuertibilis, incommutabilis, impassibilis, inmortalis, nullius indigens, perficiens omnes passiones, et permisit proprio inferri templo, quod uirtute propria suscitauit, et per propriam perfectionem templi sui renouationem nostrae naturae operatus est.