Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

DILECTISSIMIS FRATRIBUS UNIVERSIS EPISCOPIS PER DARDANIAM CONSTITUTIS GELASIUS EPISCOPUS. SICUT ETIAM CUNCTIS FRATRIBUS PER

1 filium om. B dualitate BK 3 unaturam V 5 diuinam naturam V: unam naturam K, naturam diuinam B 6 eius om. K impassilem K 7 passum VK: passibilem B anathemf V 9 cum om. B 10 et om. V 12 adsumsit V, sumpsit B 13 uerbis credimus enim numerum VIIII praescripsit K recedit B et ante correctionem K morte V 14 absidere B 15 sit VK: sit deus B post uerbum del. dl B 16 ueritatis] desinit K BPLASCLEPLADIS V episcopi om. B 17 IRALLENSIS PARTIS CAMPANIAE (leg. Cariae?j AD B

70. Dat. anno ut uidetur 493. B = Berolin. lat. 79, quem quae in hac epistula correxit manus Sirmondi, non curo. praeterea uerba inde a his igitur (init. § 3) usque ad damnati sunt (§ 7) in duo capitula diuisa traduntur in codice Paris. lat. 12098 = K. Edd. Car. 12 341; Bar. ad a. 492, 34; Collect. Concil.; BTA I 267; Thiel 335. 19 sq. GET.ASIUS UNIVERSIS EPIS PER DARDANIAX CONSTITTTIS Sicut B DAR- DAXIAX V 20 frabus V uniuersis supra linea V

219

[*](st ttg τόν ἕνα υίόν διχάζει sl; δυάδα υίω̃ν, ἀνϰ́ϑεμα ἔστω. ει̉́ τις tdv ϑεόν λόγον ϰαὶ τὴν σάρϰα μίαν ϕύσιν λέγει ἀγνοω̃ν twv ϕύσεων to διάϕορον, ἀνάϑεμα ἔστω. ****** 10 ****** ****** ****** ϰαὶ γὰρ πιστεύομεν, Õtt rt ζωὴ ζωή eatt xat 00 μετέπεσεν sl; 11 ϑάνατον. ao 86 γνώση̗ ϰαὶ ἀποϰὁψη̗, έφ\' οι̉ς ἀνόμως ει̉́ρηϰας\' ἔστω 81 xai ἔστι to5 ϑεου̃ ἡ Zdpt; μετὰ twv ὀρϑοτομοὑντων tov λόγον rij; ἀληϑείας. )[*]( 4 aliqua exciderunt )
220

DALMATIAS DESTINATA EST. Ubi primum respirare fas est a continuorum tempestate bellorum, quae uel in illis prouinciis uel in istis temporum qualitas incessanter exercuit, cunctos per Dardaniam domini sacerdotes fraternae sollicitudine caritatis duximus adloquendos:

primum, quia regimen apostolicae sedis indepti strepitu publico, sicut dictum est, retardante commissae nobis sacrae dispensationis officium propriis, ut mos erat, litteris nequiuimus indicare, quo uestra fraternitas de communionis domini nobiscum munere gratuletur; deinde ut, post tantas acerbitates incommoditatesque mundanas qualiter inuicem ualeremus. mutuus sermo depromeret; postremo, si qua de ecclesiasticis referenda sunt causis, quae propter insidias perpetui hostis pastorali sunt iugiter circumspiciendae uigilantia, significationibus panderemus alternis.

his igitur incitati per fratrem et coepiscopum nostrum Ursicinum praesentia dirigere scripta curauimus, praeeunte gratia salutationis hortantes. ut magnanimiter auxilio domini tolerando rerum transeuntium uastitatem magis esse debeamus adtoniti, ne, quod absit. perpetuae subeamus uitae dispendium. proinde, quae catholicae ueritatis poscit utilitas praecauenda. dilectio uestra paulisper aduertat.

apud Graecos, quibus multas haereses abundare non dubium est, iam ante annos fere quadraginta et quinque de domini nostri et saluatoris incarnatione nata conquaestio est Eutyche quondam presbytero Constantinopolitano in blasphemias proruente, per quas diceret unam [*]( 3 istis V: illis B execuit V 4 caritate diximus V 5 indeptis trepitu V 6 dictu V commisse B: commissa V, commissum 02 7 mons B 8 quo V: quam B 9 nu neregratularetur B ut supra linea B 10 aceruitates VB 12 causis ex causas corr. V 13 circumspicienda V 14 alternus is igitur B 16 praecunti V 17 hortantes K: ortantes B, orantes V tollerando B 18 adtoniti VBK: attenti o1 nec B 20 praecauenda V K: dicanda B 21 auertat B 22 habundare VK annos om. K XLτa B 22 et quinque de V: & quique de B, unde K 24 conquestio VB est om. B eutychen K, eutichen V, euthicen B. corr. Car. quondam VB: quod K presbytero constantinopolitanoK: presbyterum constantinum V, presbiterum constantinopolitaneB 25 blapsemias Y, blasphemia B proruentem B dicere una B )

221
tantummodo id est solam diuinitatis naturam siue substantiam in domino Iesu Christo credere nos debere susceptae carnis ueritate prorsus abolita.

quod utique impium prauumque commentum Marcionistis Manichaeisque coniunctum totum sine dubio salutis nostrae solueret sacramentum, siquidem, quantum et scripturae uenerabilis dicit auctoritas et maiorum testatur doctrina nostrorum, redemptorem mundi deum totum simul deum totumque hominem ex Maria uirgine fuisse progenitum et huic mundo certum est extitisse conspicuum, sic passum atque resurrexisse constat a mortuis itaque quadraginta diebus fuisse cum discipulis conuersatum, in caelum ascendisse plena luce sit clarum eoque modo dictum ad iudicium angelo testante uenturum, ut et filius hominis, quem beatus Stephanus martyr a dextris uirtutis dei uidit astantem, manifestus appareat et, quem compunxerunt, persecutores eius aspiciant: quod nimirum sine carnis humanae non potest constare materia, cuius adsumptio glorificata est deitate non prorsus adsumpta.

unde et beatus lohannes apostolus dicit: qui negat Christum in carne uenisse, hic est antichristus, et gloriosus apostolus Paulus, qualem hodieque credere debeamus dominum nostrum Iesum Christum, palam professus est dicens: in quo habitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter, quo breui capitulo simul Arrianam pestem et hanc, quam diximus, Eutychianam caelesti praedicatione subuertit, quia et nihil minus est, ubi [*]( 14 cf. Act. 7. 55 15 cf. loh. 19, 87 (Zachar. 12, 10, 19 Iuh. II 7 22 Coloss. 2, 9 ) [*]( 1 diuinitati K 2 suscepta BK 3 impium prauumque BK: imprabumque V 4 cognomentuin B manicheis que B 5 saluti nrae B soluere BK 9 genitum K est stetisse B 10 itaque Y: ita BK 11 uersatum in caelis BK 12 eo quomodo B, et quomodo K 14 beatum B ad K 15 conpuncxerunt B, cum punxerunt K 16 quid V n _i 17 materiam B absumpta Coust. 20 ateypf B, antecrhistus K: antichristum V 22 confessus B 23 quo Thiel: quod VBK capitulos simula crianam B 24 euticianam B 25 pcatione subuertet B est ubi VK: sibi B )

222
omnis plenaque diuinitas habitare perhibetur et 'corporaliter' exprimendo in ueritate persistere nostri corporis adprobatur.

super his autem frequenter ab apostolica sede et per beatae memoriae sanctum Leonem et per successores eius certum est Graecos fuisse conuictos, sicut ipsorum cartis, quas apud nos habemus, sine ambiguitate monstratur.

nunc uero, quamuis ipsam pestilentiam non audeant profiteri, eos tamen, qui talibus communicauerint meritoque secundum Calchedonensis decreta concilii ab apostolica sede damnati sunt obstinatique in eadem damnatione defuncti, pernicioso furore defendunt et eorum recitationem ecclesiae catholicae moliuntur ingerere. quibus utique, quod absit, receptis etiam contagium prauitatis, cui se communione sociarunt, consequenter incurritur, quemadmodum, quod auertat dominus, si Arrii uel cuiuslibet haeretici ad ecclesiasticam recitationem nomen admittitur, simul et consortium detestabilis erroris adsumitur.

unde quia errorem quidem fatentur sed ea sibi putant communionem catholicam conditione laxandam, ut nomina eorum, qui praeuaricati sunt, illis in ecclesia recitare sit licitum et non tam ipsi corrigere quam sinceritatem catholicam inficere nitantur contagio perfidorum, dilectionem uestram fraternae caritatis adfectu non destitimus admonere. ut si qui talia seminantes ad uestras regiones forte peruenerint, modis omnibus excludantur uobisque cum sede beati apostoli Petri, sicut a patribus nostris est tradita, inlibata communio atque ex omni parte inconuulsa perduret.

certe, si quis aures uestras de hac crediderit subreptione pulsandas, sollicitudine [*](1 omni K diuinitaṭι̣s K 2 exprimende V iin om. K 3 per K: om. VB sanctae memoriae beatum BK 5 conuinctos VK chartis K, partis V quos V 6 monstrantur V tunc K 7 audeat K 8 communicauerunt Thiel 9 damnati sunt EXPLICIT K 10 defunctis pernicioso se errore B 11 recitacione V 12 quibus B: quod V utique om, B receptis V: recitatis B 13 sotiarum V incuritur V 14 quod admodum B aduertat B uel om. B 16 adsummitur V 17 quidem supra linea V eam B 18 laxanda V 22 destituimus B quit alia V 23 peruenerit B 25 illi beata B 27 hanc B )

223
pastorali ad nos quantocius referre properetis, ut communi studio catholicoque tractatu pro domo unius domini cuncti catholici conferant sacerdotes: ut et, quae orthodoxae definitioni competunt, intemerata seruentur et, quatenus errantibus deceat subueniri. rationabili deliberatione noscatur.

haec autem uestra dilectio etiam ad contiguas sibi quasque prouincias uicinosque pontifices prudenter faciat peruenire, ut ecclesiarum praesules uniuersi ueritatis instructione percepta mortiferam declinare ualeant falsitatem. ET SUBSCRIPTIO: Deus uos incolomes custodiat, fratres carissimi.