Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

IDEM AUGG. OLVBRIO P. U. Tu quidem, sicut proximis litteris indicasti, enixissimo studio praestare uoluisti, ut nulla in urbe Roma possit esse discordia Christianorumque populus profunda in otio securitate gaudere. sed quantum Aginatii clarissimi uiri uicariae praefecturae scripta testata sunt, adhuc aliquantos placata miscere delectat extramuranisque conuentibus frequens strepitus excitatur, Olybri parens karissime atque amantissime.

quam ob rem egregia sublimitas tua istius auctoritate praeceptionis et patriae praestet et legi, ut populo dissenentiti nulla intra uicesimum lapidem uel religio ad coeundum possit esse uel copia, ut, si cessare non uult, migret, ut iussum est, insana collectio. ita demum enim tumultibus cunctis procul longeque summotis certa pax plebi in aeuum omne tribuetur.

(9.)

IDEM AUGG. AD AGINATIUM UICARIUM. Omnem his dissensionibus causam, quae, ut prudentia < tua > scripsit, sacratissimam urbem Christianorum populo fluctuante confundunt, auferre [*]( 2 exulare Bar. 5 dissensionis Bar. probante Petsclcenigio, sublatis dubitanler Jleyer; at cf. ep. 9 § 1 6 IANVAR V et Bar. in flwrg.: Iun. Bar. in textu TRXV (i. e. Triueris) V: om. Bar. AA. II Coss. Bar. ) [*]( 8. Dat. ut uidetur sub finem a. 368. Ed. Bar. ad a. 369, 3. 8 olibrio pu. V 10 populus V, corr. Bar. 11 gauderet Bar. 12 aliquantus V, corr. Meyer 17 regio dubitanter Meyer 20 omne, , quod coniecit Meyer, est in V (olile) ) [*](9. Dat. eodem die quo ep. 8. Ed. Bar. ad «. 369, 4. 24 quae Bar.: quem V tua add. 02 )

51
cupientes iubemus his litteris, ut ab his, quos iuuat turbulenta seiunctio, nullus intra uicesimum lapidem conuentus habeatur, Aginati karissime ac iocundissime. itaque spectata 2 sinceritas tua admodum salutare praeceptum et quod nullum interpretationibus locum ex aliquo relinquat ambiguo, his animis exequatur, quos paci tranquillitatique reparandae et iudex debet et ciuis. habes et urbanae in hoc auxilium prae- 3 fecturae; nam etiam Olybrium clarissimum atque illustrem uirum pari serenitas nostra conuenit arbitrio in factiosorum impios coetus, ut termino, qui euidenter est limitatus, excluderet, quo nec in uicino quidem exoreretur id motus, quod in urbe non esset. et facile praestabitis duo, quod singuli praestare possitis.