Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

IDEM AUGG. AD OLVBRIUM P. U. Cum nihil possit esse iocundius uel abundantia uel quiete ac summa felicitas sit, quotiens duo ista iunguntur, procul dubio sublimitas tua perspicit, quam gratae nobis litterae tuae fuerint, cum et eos esse compressos, qui sanctissimam legem tumultu et seditione miscuerant, et annonam communis omnium patriae paulatim in statum pristinum redire coepisse testatae sunt.

sed haec propemodum non stupemus in noto; talem enim te futurum esse praesumpsimus, cum detulerimus tuis meritis praefecturam, qualem statim in administrationis exordiis inuenimus. denique non monemus, ut illustris auctoritas tua eandem efficaciam deuotionemque custodiens penitus statum plebis uel reformatione pristinae disciplinae uel necessariorum prouisionibus commodorum et modestiae gloria et bonis securitatis [*]( 3 agynati V 5 interpretatioibus V relinquatur V, ur exputixit o 6 pacis V, corr. Meyer 7 ciues Y, corr. Bar. 11 id V: is uel quid Meyer. uel Bar. quod Meyer: qui V ) [*](10. Dat. aliquanto post ep. 8. Ed. Bar. ad a. 369, 5. 15 olibrium pu. V 18 grae (= gratiae) V, corr. Bar. fuerint ex fuerunt corr. V 21 sint Meyer 25 deneque V, corr. o n (= non) V: nos inepte Bar. 27 reformationem V, corr. Meyer ) [*]( 4* )

52
accumulet, Olybri parens karissime atque amantissime: proprio quippe cura ingenio; satis est, ut inceptis posteriora respondeant.

neque ita origines criminum metiaris, ut mansuetudinem nostram de correctionibus singulorum aestimes consulendam, cum omnia, ex quibus aliqua potest esse confusio, sponte praeuenias ac sic sollicite uerecundeque compescas, ut nobis non tam incitandi necessitas relinquatur quam gratia comprobandi.