Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

super his autem frequenter ab apostolica sede et per beatae memoriae sanctum Leonem et per successores eius certum est Graecos fuisse conuictos, sicut ipsorum cartis, quas apud nos habemus, sine ambiguitate monstratur.

nunc uero, quamuis ipsam pestilentiam non audeant profiteri, eos tamen, qui talibus communicauerint meritoque secundum Calchedonensis decreta concilii ab apostolica sede damnati sunt obstinatique in eadem damnatione defuncti, pernicioso furore defendunt et eorum recitationem ecclesiae catholicae moliuntur ingerere. quibus utique, quod absit, receptis etiam contagium prauitatis, cui se communione sociarunt, consequenter incurritur, quemadmodum, quod auertat dominus, si Arrii uel cuiuslibet haeretici ad ecclesiasticam recitationem nomen admittitur, simul et consortium detestabilis erroris adsumitur.

unde quia errorem quidem fatentur sed ea sibi putant communionem catholicam conditione laxandam, ut nomina eorum, qui praeuaricati sunt, illis in ecclesia recitare sit licitum et non tam ipsi corrigere quam sinceritatem catholicam inficere nitantur contagio perfidorum, dilectionem uestram fraternae caritatis adfectu non destitimus admonere. ut si qui talia seminantes ad uestras regiones forte peruenerint, modis omnibus excludantur uobisque cum sede beati apostoli Petri, sicut a patribus nostris est tradita, inlibata communio atque ex omni parte inconuulsa perduret.

certe, si quis aures uestras de hac crediderit subreptione pulsandas, sollicitudine [*](1 omni K diuinitaṭι̣s K 2 exprimende V iin om. K 3 per K: om. VB sanctae memoriae beatum BK 5 conuinctos VK chartis K, partis V quos V 6 monstrantur V tunc K 7 audeat K 8 communicauerunt Thiel 9 damnati sunt EXPLICIT K 10 defunctis pernicioso se errore B 11 recitacione V 12 quibus B: quod V utique om, B receptis V: recitatis B 13 sotiarum V incuritur V 14 quod admodum B aduertat B uel om. B 16 adsummitur V 17 quidem supra linea V eam B 18 laxanda V 22 destituimus B quit alia V 23 peruenerit B 25 illi beata B 27 hanc B )

223
pastorali ad nos quantocius referre properetis, ut communi studio catholicoque tractatu pro domo unius domini cuncti catholici conferant sacerdotes: ut et, quae orthodoxae definitioni competunt, intemerata seruentur et, quatenus errantibus deceat subueniri. rationabili deliberatione noscatur.

haec autem uestra dilectio etiam ad contiguas sibi quasque prouincias uicinosque pontifices prudenter faciat peruenire, ut ecclesiarum praesules uniuersi ueritatis instructione percepta mortiferam declinare ualeant falsitatem. ET SUBSCRIPTIO: Deus uos incolomes custodiat, fratres carissimi.