Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

DOMINO SANCTO APOSTOLICO ET BEATISSINO PATRI PATRUM GELASIO PAPAE URBIS ROMAE HUMILES EPISCOPI DARDANIAE. Saluberrima apostolatus uestri praecepta Tryphone uiro religioso filio nostro deferente qua oportet deuotione suscepimus et maximas deo omnipotenti et beatitudini uestrae referimus gratias, quod nos pastorali admonitione et euangelica doctrina uisitare dignatus es, domine sancte apostolice et beatissime pater patrum. desiderii enim et uoti nostri est iussionibus uestris in omnibus oboedire et, quemadmodum a patribus nostris accepimus, sedi apostolicae, quae uitae et meritis uestris delata est. intemeratas seruare atque religionem orthodoxam. cuius estis praedicatores, fideli et inculpata deuotione, prout rusticitatis sensus patitur, [*]( 1 quatociua V properitis B 2 catholicoque ex catholicaque corr. V contractatu B 3 detinitioni ex detinitione corr. V 5 noscuntur V 6 a conticuas B 7 ut B: ut ad V 9 falsitatein KXPLICIT B reliqim omissis ) [*]( 80. Dat. ni fallor anno 494. B = Berolin. lat. 79. Edd. Car. P 342; Bar. ad a. 492, 32; Collect. Concil.; Thiel 34H. 12 titulo domino etc. praefigit RESCRIPTUM EPORUM DARDANIAE PP GELASIO B petri B 14 triphone V. trifone B uero B 15 quo B de omninotenti B 17 angelica B 18 sanctae et apostolicae et heatissime B 1!» nostris B 20 nris V sedis Bar. 21 post delata est initio folii 42 syllabus lata est repetit qui hic incipit librarius secundus V inteuieratas scripsi iscil. iussiones): intemerata VB, praecepta> intemerata Bar. 22 seruare VBar.: seruire B huius B 23 fideli//// (eras. s) V tristicitatis B, > nostrae/ rusticitatis Bar. )

224
custodire.

Eutyclietis enim uel Petri Acaciique et omnium sectatorum eius atque consortium uelut quaedam pestifera contagia ante uestram quoque uitauimus iussionem et multo magis nunc post admonitionem sedis apostolicae ab eadem nus pollutione necesse est abstinere et, si qui alii eiusdem Eutychetis sectam uel Petri et Acacii aut secuti sunt aut sequentur uel eorundem se complicibus atque consortibus aestimant inmiscendos, a nobis, qui sedi apostolicae secundum diuina praecepta et patrum statuta inculpatim seruire desideramus.

omni ratione uitandi sunt. et si qui forte praua intentione, quod neque arbitramur neque optamus, a sede apostolica se crediderint segregandos, ab eorum nos alienos esse consortio profitemur, quoniam, ut dictum est, patrum in omnibus custodientes praecepta et inuiolabilia sacrosanctorum canonum instituta sectantes apostolicae et singulari illi sedi uestrae communi fide et deuotione parere contendimus.

et quoniam suggerendi nobis fomitem pro insita sibi benignitate beatitudo uestra concessit, aliqua memorato Tryphoni uiro religioso filio nostro praeceptorum uestrorum portitori suggerenda mandauimus et, ut suggestionom eius, quantum arbitramur, iustam et rationabilem pro supplicatione nostra libenti animo apostolatus uester dignetur admittere, fusis precibus exoramus. quod <si> supplicatio nostra meretur effectum, unum ex angelica sede uestra cum saepe dicto uiro religioso ad nos usque praecipite destinare. ut sub eius praesentia, quae fides orthodoxa et uestrae iussionis sinceritas postulat, ordinentur.

ET SIBSCRIPTIO: Iohannes episcopus [*](1 eutliices B aoaci quae B 2 petis fera B 4 et ab Car. cet G eutichetis V, cuthxcif B secta B 7 completicibus ut uid. B 9 statuta inculpatim B: instatuta inculpati V 11 obtatnus V 12 crediderit B 14 sacrosanctum B 15 instatuta V illius VB. corr. 02 16 communi fide F: communioni B parare B 17 post insita eras. nobis V 18 triphoni V, triftoni B 19 portioris B ut om. B sugestionem V 22 amittere V 23 si inserui: om. VB mereatur B 20 fide B postular V 27 ordinetur VB, corr. Bar. et om. B suscriptio V sanctae B )

225
sacrosanctae ecclesiae Scopinae metropolitanae ciuitatis huic rescripto a nobis dato consentiens ad omnia, quae superius continentur, manu propria subscripsi. Samuhel episcopus ut supra subscripsi. Bonosus episcopus ut supra subscripsi. Uerianus episcopus per Ualentinum archidiaconum ut supra subscripsi. Faustinus episcopus ut supra subscripsi. Ursi. cinus episcopus ut supra subscripsi.