Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

his ergo deterioribusque compertis Uitalem atque Misenum a sacerdotali collegio et sacrosancta communione suspendimus. Acacium quoque membris Christi perniciosius inhaerentem et per ciuitates atque prouincias unam dei catholicam ecclesiam dissipantem inter [*]( 1 religandum B releg. ut catholicis V 2 clericisque scripsi: clericis qui B, clericis Jr, om. Bar. 3 acatio B: accio V fuit V: fueram B 4 perpetrantlllli V: perpetrantes B hisdem B directi ex directa corr. V 5 sene\'///////«cientes V dixit V acatholicis B 7 translati B 8 illi B acaci B 9 est om. B 10 indisse B 11 sancto Thiel: a sancto V, sanctae memoriae B 13 adgectum V, corr. o: atque deiectum B comista B 14 tiriorum V: tyrorum B 16 menime B 17 ordinatus sed pulso eundem B 18 ypocrita V 20 aput deum V manifestant his B: manifestatis V que om. B 21 mesenum ex mesinum corr. V colligio B 22 sacrosanctae B menbris V 23 inherentern VB: inhiantem Car. 24 dei B: de fide V Car. catholicam (catholica Car. et fort. ras. iam a man. post.) ecclesiam V: ecclesiam atque catholicam B )

158
episcopos sanctos atque inter Christianos iudicauimus non haberi. qualiter enim fieri poterat, ut scindens tunicam Christi, quam nec crucifigentes eum diuidere ausi sunt, in numero fidelium censeretur?

igitur omnia, quae nobis in timore dei competunt, cogitantes et peruidentes, ne totiens extincta Eutychianae pestis haereseos, cuius Acacius defensor est et patronus, serpens ut cancer Christi membra disperderet, eum iam tunc a corpore ecclesiastico ut partem putridam anathematis sententia memoramus abscisum, dominicis eloquiis obsequentes: si oculus tuus aut pes scandalizauerit te, abscide eum et proice abs te.

et ut caritas uestra possit agnoscere uenerandas synodos Nicaenam et Ephesenam priorem atque Calchedonensem contra Nestorium et Eutychetem impiissimum nos tenere, post illam sententiam, quae in Acacium perturbatorem totius Orientis ecclesiae dicta est, his quoque nunc iterum congregati ad uos utimur litteris memoratam subdendo sententiam, quam placuit per Tutum defensorem ecclesiae Acacio dirigi, ne uolentes aliqui circumscribere ueritatem malignissimis blandimentis simpliciores quosque seducant. nam si terra marique orthodoxis non ponerentur insidiae, plurimi ex nobis cum eadem contra Acacium sententia uenire potuissent.

unde nunc causa Antiochenae ecclesiae apud beatissimum Petrum apostolum collecti [*]( 10 Matth. 18, 8 sq. ) [*]( 1 sanctos om. B inter om. B 2 excendens B 3 eam B 4 omnia supra lin. add. V 5 praeuidentes Car. extincte eutichia- nae V 6 pestes hereticos B 7 carcer B disperderet V: dissi- paret B 8 anathematis B: anathematizantes V 9 sententiae B c memoratus V absisum V 11 abside V abs secundum Vulgatam ot: as V, a B 12 ueneranda VB, corr. 0 synodus V et Oln. B 14 euticem B 15 dictata B 16 ceterum V congregati ex congregatu corr. V ad uos utimur scripsi: ad uos utimus B, adutimur V 17 sententia B quam om. V 18 totum B acacium B aliquid B 19 circumcribere V malignisimis V 20 quoque V mari om. B 22 causam antiocene B 23 beatisimum V collectis B )

159
rursus dilectioni uestrae morem, qui apud nos semper optinuit, properauimus indicare: quotiens intra Italiam propter ecclesiaticas causas, praecipue fidei, colliguntur domini sacerdotes, haec consuetudo retinetur, ut successor praesulum sedis apostolicae ex persona cunctorum totius Italiae sacerdotum iuxta sollicitudinem sibi ecclesiarum omnium conpetentem cuncta constituat, qui caput est omnium domino ad beatum Petrum apostolum dicente: tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praeualebunt aduersus eam.

quam uocem sequentes trecenti decem et octo sancti patres apud Nicaeam congregati confirmationem rerum atque auctoritatem sanctae Romanae ecclesiae detulerunt, quae utraque usque ad aetatem nostram successiones omnes Christi gratia praestante custodiunt. quod ergo placuit sanctae synodo apud beatum Petrum apostolum, sicut diximus, per Tutum ecclesiae defensorem beatissimus uir Felix caput nostrum papa et archiepiscopus indicauit <et> in subditis continetur.

sic autem Acacius impietatem pestiferae dominationis tetendit, ut etiam deiectus insultet, ut excisus saeuire non desinat et, cum omnino extra corpus. habeatur ecclesiae, eius tamen membra dilaceret et de se scriptum esse testetur: impius [*]( 8 Matth. 16, 18 22 Prou. 18, 3 ) [*](1 dilectionis V morc B 2 prosperauimus B 3 praecipua V 4 haec oni. V praesulem B 5 sacer sacerdotum V 6 iusta solicitadinem V omnibus V 7 qui V: quia B capud V 8 apJom V dicentem B 9 hedificabo B 10 inferi B Vulgata: inferni V 12 confirmatione B auctoritate B 13 que V, que B: quam Car. utraque B: utranque V, utramquc o 15 aput B et ante corr. V 16 <ct) per coni. Thiel 17 <et> beatiss. Car. 18 archiepiscopus ex archiepiscopis corr. V: archiepiscopi B iadicauit VB, corr. Thiel et inserui: om. VB sic Bar.: sicut Y, si B 19 dominationis B: damnacionis ex damnaciones V 20 insultit B ut V: et B excicus B. correxi: scissus V 21 cum omnino V: communio B 22 menbra V delaceret B et ante corr. V et de se K: ut B testatur B impiis B )

160
cum peruenerit in profundum malorum, contemnit, adiciens deteriora prioribus uiuos persequendo iam mortuus. cuius anima grauiter delinquendo conditionem secundae mortis incurrit, quia Calendione episcopo sancto, quemadmodum cognouimus, nuper eiecto Petrum totiens et a se ante damnatum in eius misit ecclesiam, ita ut plurimi, si uerum est, catholici cesserint relictis suis sedibus sacerdotes et nostrae proiectae sint porcis et canibus margaritae.

uerumtamen neminem terreat, quod damnatus Acacius non quiescit, elisus est satanas et tamen operatur et opera eius uicit Christus et uincit et tamen nec adhuc hostis absistit. et quia certum est nobis meminisse uos etiam propheticae lectionis nec aliquid habere contra consistentia castra formidinis, oportunissime cohortamur, ut spectantes dominum, sicut et nos, perseueretis in finem et sententiam, quam reperitis in subditis, animo constanti retineatis.