Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

unde quae sint acta memoramus, cum Uitalis atque Misenus in nostro iudicio constituti causas mandatae sibi pro fide legationis exponerent. quoniam astutiores sunt filiis lucis filii tenebrarum, praeuaricatores mandatae sibi legationis circumueniente magisque opprimente Acacio sunt reperti. ita ut, quantum famae mobilitate praecognitum est, constiterit eos praedicto contra formam praecepti prohibitum sui exhibuisse famulatum:

cum ob hoc specialiter directi fuissent, ut in ecclesia uobis audientibus eum corriperent et Petro Alexandrina urbe secluso, quem sanctus Simplicius papa saepius [*]( 3 Ezech. 33, 6 16 cf. Luc. 16, 8 ) [*](1 qui B pusille VB fortes sint mente B sollicitudinem B, solitudine V misterii B 2 nostri om. V domino om. B, <a> domino pa 3 ficta B quodsinquid B specculator V uiderit gladium B et Vulgata: gladium uiderit V 4 insonauerit B bucine populus V 5 que om. V cladius V 6 in om. V 7 manns pecculatoris V: manus speculatoris B 8 uidentes B cura om. B 10 nec B: ne V quia B: quam V est om.. V 11 supliciis V compoBset B celaestis V 13 grauor V fit B: sit V 14 mesenus ex meseuus corr. Y, misentl B 16 ligationis B as stutiores B: astucioris V sunt filiis om. V 17 ligationes B 18 oprimente V 19 famae V: fante ut uid. B 20 pditum suis B exibuisse Y 21 fuisent V ut in B: utinam V 22 petro V: pro B 23 recluso B sanctus V: sranctae memoriae B symplicius B )

157
poposcerat longinquo exilio relegandum, catholicis episcopis clericisque subueniretur et populis, isti coram uobis inter altaria ueneranda non solum Acacio, quod uetitum fuit, contraria perpetranti sed isdem ipsis, ad quos directi fuerant euitandos, se nescientes communicasse dixerunt nec catholicis episcopis et clericis, quos persequebatur Acacius, callida seductione translatis subuenire uoluerunt, et cum se uniuersa, sicut illis mandata sunt, mentirentur egisse, lectis Acacii litteris, quas ipsi detulerant, manifestatum est eos sine excusatione uidisse unum atque idem Petrum Acaciumque sentire, qui Petrum sancto Simplicio et ante episcopatum fuisse damnatum et ab episcopatus ipsius retulerat honore propulsum.