Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

SANCTA SVNODUS APUD BEATUM PETRUM APOSTOLUM CONGREGATA UNIUERSIS PRESBVTERIS ET ARCHIMANDRITIS ORTHODOXIS CONSTANTINOPOLI ET BITHVNIAE CONSTITUTIS DILECTISSIMIS FILIIS IN DOMINO SALUTEM. Olim nobis atque ab initio sedi apostolicae omnium nostrum principi fides uestrae probata est sanctitatis nec dubitari potest ita uos uerae in deum pietatis tenere constantiam, ut etiam discernendi iustos ab impiis, fideles ab infidelibus, catholicos ab haereticis dono diuini spiritus habeatis industriam.

de quo gloriantes in domino, etsi nihil est, quod uos in causa fidei latere nouerimus, tamen [*](1 ante necessario uel particula et uel plura uelut significantes quod excidisse uidentur calandionis B 4 collegi iunione V numera- raurJB 5 dedicisse B 6 nunc om. V habeturJB: haberetur F cOJ)perimus V 7 obitus V: nobis B eadem B 8 abire B 10 tyrftni V, tiranni B optine B 11 IDUU ICLIARCH V, id iulias B seberino r u. c. om. V ) [*](70. Dat. die 5 Oct. a. 485. B = Berolin. lat. 79. Edd. Car. 12 334; Bar. ad a. 484. 22; Collect. Concil.; Thiel 252. 13 sancta r: Felix episcopus et sancta B 14 et om. B constantinopolim VB, corr. 02 15 bithinie V: bytinia B dilectis B 16 sedis B 17 nostrorum V 18 uos uere V: et nos ueram B 19 ad constantiam B discerni J5 20 fidelis B 21 quo o: co V, qua B 22 est B: esset V nos B: om. V latere V: laceat (uel iaceat) B )

156
ne quis pusillae forte sit mentis, pro sollicitudine ministerii nostri per Ezechielem prophetam domino specialiter uerba dicta proferimus: quod si inquit speculator uiderit gladium uenientem et non insonuerit bucina et populus se non custodierit ueneritque gladius et tulerit de his animam, ille quidem in iniquitate sua captus est, sanguinem uero eius de manu speculatoris requiram. uidetis ecce, quae nos cura constringat, quae mandata perterreant, ut, quod cauendum est, populis nec ipsis taceamus aduersis, quia magis uerendum est diuinis subiacere suppliciis et, cum possit caelestis uocis auditu quisquis se custodierit sine dubitatione saluari, speculatoris grauior fit reatus, si quemquam taciturnitas eius amiserit.