Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

sed, quantum apparet, cum minus ista curantur et leuia esse creduntur, actum est, ut, quemadmodum perhibetis, inter altaria non iam plebs persuasionibus eorum, sed ipsi quoque praesules et praedicatores fidei perirent funestis gladiis sacerdotes. unde si quae talium reliquiae sub uestro reperiuntur imperio, eas uel nunc in exteriores terras iubete propelli, ne qua deinceps in eos sit necessitas et causa subplicii, quia melius est aditum obstruxisse quam poenam exegisse peccati.

et quoniam seditiones Antiochenas religiosissimo proposito sedandas non aliter aestimastis, nisi praeter praeiudicium uenerandi illius concilii Nicaeni apud Constantinopolim isdem petentibus ordinaretur antistes, quod in eius tantummodo persona sic memorastis adsumptum, ut deinceps secundum definitiones patrum Orientali synodo creatio Antiocheni pontificis reseruetur, nec haberi loco uultis iniuriae, quod dissensionis gratia factum est auferendae, tenet hanc pietatis uestrae beatus Petrus apostolus sponsionem et Christianissimi fidelissimique principis mentem in haec uerba iurasse, [*]( 1 factam suggestionem pietatis B ut om. B 2 inserant B 3 extrenetas B pelleretur V: pulsarentur B, pellerentur cod. Angelic. pestiferi ex pestifera corr. V 4 symplicioribus V uisus B infunderet scripsi: infunderent VB 6 sauciarent B sed om. V 7 creduntur V: reddantur B quemammodum B 8 tam Bar. pleps V, plenbs B peruasionibus Bar. 9 ipso B fidei om. B funetis B 10 qua et alium VB, correxi uestro ex uestrorum corr. V 11 repperiuntur VB exterioores B 12 qua om. B 13 penfi V 14 exi- B gisse B peccati ex peccata corr. V atyochenas V religisimo Y, religiosissime B 15 estimasti (sic!) sedandas trsp. B 16 uenerabilius concilii neceni B 17 hisdem VB antstes B 18 tantummodum personam B 20 reserbetur V: reseruaretur B 21 dissensiones B factu V 22 /pianisimi V, ultima i ex e corr. 23 fidelissimi quae B mente V, corr. man. 2 )

149
quod posthac in Antiochena urbe uetere more seruato a conprouincialibus suis episcopus ordinetur,. ne quod nunc frater et coepiscopus meus Acacius uobis est iubentibus executus, in usum posteritatis ueniat et statuta patrum, quae praecipue praestatis inlaesa, confundat.

unde, quae a uobis amore quietis sancte et religiose sunt ordinata, reprobare non possumus, ne status Antiochenae ecclesiae sub nostra dubitatione uideatur ambiguus, praecipue cum is, qui legitur ordinatus, testimonio clementiae uestrae tanta sit praedicatione subnixus, ut in eo et praeteritorum uulnerum dolor possit opprimi et ecclesia, quae illum meruit, gloriari.

haec repensi sermoms et uenerationis officio respondere curaui, ut tantas haereticorum fraudes et facinora diuinis et saecularibus legibus persequenda, quae saepius probastis esse tam noxia, de memoria et conuersatione hominum iubeatis auferri, quorum impietas nulla. quantum uidetis, potest auctoritate compesci. Dat. X. Kal. Iul. post consulatum Illi u. c.