Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

unde semper exultans in domino et orationum communium cupiens uota sociari hortor, frater carissime, ut rebus per clementissimum et Christianissimum principem deo auctore compositis diligentiae sollicitudo non desit sed Petrus ab indebito sibi honore deiectus in Alexandrina regione non sinatur habitare sed procul extra terminos patriae, sicut etiam nos poposcimus, frequenti eum postules suggestione relegari, ne quos imperitorum prauitatis suae persuasione seducat et a catholicae tramite ueritatis auertat.

quidquid autem de religiosissimo impetrabis imperio, cura tuae dilectionis ad meam notitiam faciat peruenire et nos actuum ad custodiam euangelicae doctrinae pertinentium det esse consortes. Dat. XII. Kal. Nouembr. Illo u. c. cons. Per quos supra. [*](65. Dat. simul cum ep. 64 a. 478 mensis Octobr. die fere 22. B = Berol lat. 79. Edd. Car. P 320; Collect. Concil.; BT A I 220. J Thiel 200; commemorat Bar. ad a. 478, 16. 2 SYnrLicius acatio cox- STANTLvorouTAXo B ACATIO V et sic saepius per litteram t, quod non iam monebo constantinolitano V 3 his om. B 5 antiste B com- ; munem gaudio B inducaui B 6 destructu B memorat B ecclesiae initio uersus abscisso iam deest in B 7 est V: et B 8 agnosceris B 9 in domino om. V 10 ortor B 12 auctorem B 13 inde uito V alaexandrinam regionem B 14 sinatur B a ut uid. ex e corr.: desinatur Y extra terminos V: absque terminus B 15 frenti V postulis B 16 im- peditorum V lTtramitsi? 18 aut B imperaueris B 20 det F: data B 21 XII scripsi: XI B, let (cr. ep. 64 sub finem) XVI V nouemtr illu uc coxs B: NOB illvc vo coxss V; Illo corr. Car. 22 per quos supra om. V )

147

(66.)

SIMPLICIUS EPISCOPUS ZENONI AUGUSTO. DE ECCLESIA ANTIO- CHENA. Uenerandos mihi semper uestrae pietatis apices gauisus accepi, quibus ingenito uobis studio catholicae religionis post defensionem fidei, quae uos seruata custodit, impietatis audaciam et facinora apud Antiochiam perpetrata cohercita reperimus, exultantes uobis inesse animum fidelissimi sacerdotis et principis, ut imperialis auctoritas iuncta Christianae deuotioni acceptabilior deo fieret et appareret integritas, cum hi, qui in episcoporum nece sacrilega caede uersati sunt, dignis iubentur perire suppliciis. in quo et quieti ecclesiasticae et uestro consuletis imperio, quia uindicata dei contumelia ulciscentis est gratia et conciliatur his diuini fauoris auxilium, quorum cura sacrilegium non reliquerit impunitum.

sed ut loquar fiducialiter principi Christiano, si praeteritarum litterarum, quas de Petri aliorumque nomine iamdudum ad fratrem et coepiscopum meum Acacium scripsisse me memini, ordo teneretur, ad hoc non potuit perueniri, quod iure nunc meruit uindicari. mandaueram namque, ut [*]( 66. Dat. simul cum ep. 67 die 22 Iun. a. 479 (482? cf. Gelzer, Zeitscliriftfur icissenschaftl. Theologie XXVI 1883 p. 509). B = Berolin. lat. 79. Edd. Car. 12 321; Bar. ad a. 479, 5; Collect. Coneil.; BT A I 221; Thiel 202. 2 Symplicius B episcopus om. B de ecclesia anthiochena, quod exhibet V. seiunxi ab eis quae sequuntur: om. B 3 uenerandus B semper om. B nostrae B 4 suscepi B 5 defenssionem V seruata B (cf. ad p. 45, 7): seruat ac V custodet B 6 audacia B anthiochiam V, antiociam B perpetratam B 7 repperimns V: comperimus B fidelissimis B 8 autoiitas B iuncta scripsi: et iuncta VB, ut iuncta Hartel 9 deuotionis VB, corr. Car. aceeptior B appareret inter scribendum in appararet mutauit V ante appareret nescio an exciderit fidei uel cultus 10 necae B: neces V sagrilega B 12 quieti B: qui ei V consuluistis B uindicta dei contumelie B 13 conciliator V 14 faboris V quorum coram B relinquerit V 15 xcristiano V 16 aliorum quae V littera e fortasse a manu 2 addita 17 coepiscopum nostrum acacianum B 18 me scripsi: ne B, om. V tenetur B peruenire V 19 meruit om. B uindicari Bar.: uindicare V, uincari B ) [*]( 10* )

148
facta suggestione pietati uestrae praedictus, ut et ceteri qui per occasionem tyrannicae dominationis inuaserant ecclesias dei, extra metas uestri pelleretur imperii, ne pestiferi sensus quibusquam simplicioribus ore sacrilego uirus infunderet et uerbis impiis contra fidem orthodoxam innocentiores animas sauciaret.