Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

ne, sicut experti sumus, in aliqua regione antiquus ille serpens totiens excisi capitis uirus effundat et inficiendi aliquos occasionem, quod absit, rursus inueniat, prouida praeceptorum suae pietatis ordinatione disponat; religiosis et, sicut euidentius adprobauit, deo se commendantibus legibus sanciat, ne uel in tenebris delitescant et improuisi ambulantes in luce percutiant et his, quos in fide pauperes esse reppererint, quod propheta testatur, insidietur ut rapiat; Petrum maxime, [*]( 20 Psalm. 9, 30 (= Hebraic. 10, 9) ) [*]( 1 mox uenerant VB: <quae:- mox uenerant Car., <qui> niox uenerant Bar., <quo> mox uenerant Thiel, quorum nihil ferri potest; quae tradita sunt, hoc uolunt: memoratis (se. Esaia et sociis) in urbe constitutis mox post aduentum eorum etc.; de uocabuli mox usu cf. Indicem 3 nostrum propositum B petitionem VB, eo-rr. pJ 5 peruenire V: perferre B communium ut uid. ex commonium corr. V, communum B 6 fieri ex feeri B particjpes V 7 quemammodum B 8 caperes B 9 offerres Bar.: offerens VB hanc B 11 atque V: utqug B maioribus B: odoribus V, acrioribus Car. relionis B 12 munere VB, corr. p2 13 religione V 14 excisus (om. capitis) B infundat B inficiendos B 15 praecepturum B 17 abprobauit V 18 delitiscant B inprobi si B 19 et his V: si B repperierint B 20 insidiatur ut rapiat pauperem petrum B (cf. Vulg.) )

144
qui nonnullarum domorum suique similium latebris confouetur et quem zelo fidei ab episcopatu constituit submoueri, in exteriores terras abici, sicut et nos pietati eius scripsimus, ad ecclesiasticam pacem speciali praeceptione decernat, quia rursus asseritur aliqua contra dispositionem fidei ipsius sine cessatione moliri.

quia igitur haec oportunitate perlatoris fidissimi nos oportuit indicare, immo specialius admonere, hortamur, ut cum internuntius remeare coeperit uel si qua forsitan altera occasio reperitur, quam primum nos facias certiores et curam nostram subleuare deproperes. ut autem perfecto gaudio gauderemus, idem frater et coepiscopus noster Timotheus exemplum libelli satisfactionis eorum, quos a catholicae fidei ueritate Timotheus et Petrus utrique damnati dominationis terrore traduxerant, ueniam postulantum ad nos pariter destinauit sacerdotali pietate lapsis subuenire desiderans: quod diuinae miserationis intuitu, quae neminem uult perire, refutabile non putamus. Dat. VIII. Id. Octobr. Illo u. c. cons.