Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

et licet laetitiae ipsius numquam sui defuerit plenitudo, tamen frater et coepiscopus noster Timotheus persecutione probabilior factus pristini non immemor instituti per fratrem et coepiscopum nostrum Esaiam et filios nostros Nilum presbyterum et Martyrium diaconum Alexandrinae ecclesiae sollemnia scripta direxit, quibus et illud, quod ante perterritus de Dioscori nomine fecerat, se destruxisse memorauit et remissionem ipsius erroris expetiit nosque de quiete fecit ecclesiae gratulari, expertus erga se, quantum nobiscum tua caritas uidet, quod in eo tunc reprehendimus, non inultum et reconciliatum sibi nunc diuinae miserationis affectum, frater karissime.

[*](C3. Dat. simul cum ep. 62 inter Nonas et Idus mensis Octobris a. 47S. B = Berol. lat. 79. Edd. Car. 12 31Sx Bar. ad a. 47S, 13; Collect. Concil.; BTA I 21S; Thiel 197. 2 Symplicius Acacio Constantinopolitano B per quem supra om. B, sed cf. adp-144,17 4 catholicajB, catholicum V, corr. 02 5 qui V: qui uos B repente V: inrepente B (j turbabantur V: perbabant (!) B, turbantur Car. 7 casurus Y: casu quam B inuaderet p2: inuadeat V, inualeret B 8 apersecutione B plebem qua econteret ortatione B 10 regressum reliosissimi B 13 uos Bar. 14 deuiderit B 17 nostrum om. V 18 eolemnia B 19 dixerit B 20 faceret B destrixisse B 21 nos que B fecit om. B 22 erga V: in B 24 carissime B )

143
memoratis in urbe, mox uenerant, constitutis occasionem filii nostri Petri uiri spectabilis comitis quasi ex sententia proficiscentis amplexi tam nostro proposito quam petitione fratris et coepiscopi nostri Timothei legatorumque ipsius precibus id ipsum ad tuam uoluimus peruenire notitiam, ut etiam nunc communium fieres particeps gaudiorum et in praedictae ecclesiae tranquillitate, quemadmodum diximus, laboris tui nobiscum carperes fructum et Christianissimo et clementissimo princ-ipi nostras litteras offerres super hac etiam re, ut et ipse quoque deuotionis et fidei propriae donis deo se protegente laetetur atque insistente caritate tua maioribus studiis catholicae religionis salutaria scripta mittendo munire dignetur ecclesias.