Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quid enim gratius legi uel audiri potest quam gratiae dei tam pura defensio aduersus inimicos eius et ore eius, qui eorundem inimicorum magni momenti patronus antea iactabatur? aut unde uberius deo debemus agere gratias, quam quod eius sic defenditur gratia ab eis, quibus datur, aduersus eos, quibus [*](1 hypponem V 3 quam ç: cum V 4 haec ac K 6 Albinum acolythum ç: acoJitum albynum V 9 digressum V 10 aliam ç 11 ego r: ego iam q 13 perfuderint q: fuderint V 14 quia om. ; 18 epla V 19 acolythum <; 21 nobi< ç: non V 22 de gratia s ; gratiam V 24 ista tua prolixiora scripta uel exsultatione ç cura r : curam et V 2sante, 29 uberiores ;, )

113
non datur uel ingratum est quod datur? quia ut eis gratum sit occulto et iusto iudicio dei non datur.

quapropter, domine uenerabilis et in Christi gratia suscipiende sancte frater, quamuis optime facias, cum de hac re scribis ad fratres, apud quos se illi de tua solent efferre amicitia, tamen haec cura maior tibi restat, ut non solum salubri seueritate plectantur, qui errorem illum Christiano nomini infestissimum audent garrire liberius,

sed etiam hi diligentissime caueantur uigilantia pastorali propter infirmiores et simpliciores dominicas oues, qui eum, pressius quidem ac timidius, sed tamen insusurrare non cessant, penetrantes domos, sicuti ait apostolus, et cetera quae sequuntur exercitata impietate facientes. ET RELIQVUS.

(49.) DOMINO SANCTO OMNIQVE HONORE COLENDO AC BEATISSIMO PAPAE CVRILLO EUSEBIUS.

In Christo gratias egi, quod [*]( 11 Tim. II 3, 6 ) [*]( 1 non V: uel non q qui aut V 3 gratia V: caritate g suscipiendo V frater ex pater corr. V 6 salubris eueritate V 7 infestissimum nomini c 8 hi scripsi: hii V, ii 5 11 sicut ç 12 exercitata scripsi: exercitatas V, exercita ? et reliquum (litteris minusc.) V man. 1: nec illi negligendi sunt, qui usque ad profundum silentium supprimunt timore \' quod sentiunt sed tamen eamdem peruersitatem sentire non desinunt, nonnulli quippe eorum, antequam ista pestilentia manifestissimo etiam sedis apostolicae iudicio damnaretur, uobis innotescere potuerunt, quos nunc repente reticuisse perspicitis, nec utrum sanati sint sciri potest, nisi cum non solum dogmata illa falsa tacuerint uerum etiam illis uera contraria eo quo illa solent studio defensauerint. qui tamen lenius profecto sunt tractandi. quid enim eos terreri opus est, quos satis territos ipsa taciturnitas monstrat? nec ideo tamquam sani praetereundi sunt diligentia medicinae, quorum uulnus in abdito est. etsi enim terrendi non sunt, tamen docendi sunt et, quantum existimo, facilius possunt, dum in eis timor seueritatis doctorem adiuuat ueritatis, ut opitulante domino gratia eius intellecta atque dilecta etiam loquendo expugnent, quod iam loqui non audent <; ) [*](49. Dat. anno ut uidetur 418. (Ex codice Cardinalis SirletP (— a, cf. Prolegom. cap. I) ed. Bar. ad a. 417, 15. 16 Cyrello V Eusebius in Christo <frater>. Gratias egi <deo meo> quod Bar. gras V ) [*]( XXXV. ) [*]( 8 )

114
beatitudinis tuae dulciora melle epistolaris officii eloquia promerui, quod percutienti retinnire dignatus es, domine sancte omnique honore colende beatissime papa. unde quaeso, ut libenter meae paruitatis suscipere sermonem digneris, ut libertatem, quam in fide Christi habere uidemur, superbiam non reputes.

Alexandrina sedes, ex quo Christi nomen uniuerso orbi innotuit, prae ceteras prouincias Italiae semper Christi glutino cohaesisse cognoscitur: quomodo nunc, cum beatae memoriae Innocentius haeresim Pelagianam Caelestianamque cum suis capitibus condemnauerit, cunctis eos abicientibus Orientalibus Alexandrina sola ecclesia in communionem recepit, quae sola et prima inter conprouinciales suos tales refutare debuerit?

sed ille est pestifer, de quo sanctitudini tuae ante annum scripseram, signifer et confoederatus eorum, Ualerianus uentrilocus, qui gulae operam praebens, quicquid otiosum suae adulationis inuenerit ibi, sanctos et fidelissimos nuntiat. sed ne illum liberum putet tua beatitudo: seruus est Ariminensis possessionis inlustrissimi Ualeri comitis, quem propter reuerentiam tui amoris repetendum a te fleri interim siluimus.

magis orare pro nobis dignare et tales a consortio abicere, scriptum recordatus prophetae: sanctas carnes ligatas in pallio sacerdotis <qui tangit>cum polluta non sanctificet, a polluto ipsae [*]( 21 cf. Agg. 2, 12-14 ) [*]( 3 fort. <ac> beat., cf. inscriptionem 4 ut Y: et Bar. 5 fide V, corr. Bar. superbia V, corr. 02 6 sedes Bar.: fides V 7 prae F: per Hartel 10 condemnaberit V, corr. 02 11 receperit V, correxi ,12 conprouinciliales F, corr. a debuerat Bar. 14 uentriloquus o2, fort. uentricola 15 guile V, corr. 0 17 ne illum o2: nullum Y: non illum Bar. 18 que V, corr. Bar. 19 fleri Hartel: fieri V 21 sqq. uerba ex Aggaeo desumpta uix certo sanaueris, cum ualde dubium sit, num recte Eusebius expositionem illius intellexerit: prophetae sanctus carnes .. sacerdotis cum pollutam .. a polluto ipse contaminetur V; prophetae sancti: carnes .. sacerdos cum pollutum .. a polluto ipse contaminatur Bar., id quod sensu caret; quod ego restitui certe aliquo modo uidetur intellegi posse (polluta] i. e. panem pulmentum uinum de quibus loquitur propheta; a polluto] eo scilicet quem \'pollutum in anima\' dicit Agg.) )

115
minantur; quae lex est interrogatio sacerdotum. sed dare ueniam dignaberis meae audaciae paruitatis, ut supra ante rogaui. incolumem beatitudinem tuam meique memorem inuiolabilis trinitas tueri dignetur, sancte papa.

(50.)

ZOSIMUS AURELIO ET CETERIS QVI IN CONCILIO CARTHAGINENSI ADFUERUNT DILECTISSIMIS FRATRIBUS IN DOMINO SALUTEM. Quamuis patrum traditio apostolicae sedi auctoritatem tantam tribuerit, ut de eius iudicio disceptare nullus auderet, idque per canones semper regulasque seruauerit et currens adhuc suis legibus ecclesiastica disciplina Petri nomini, a quo ipsa quoque descendit, reuerentiam quam debet exsoluat

(tantam enim huic apostolo canonica antiquitas per sententias omnium uoluit esse potentiam ex ipsa quoque Christi dei nostri promissione. ut et ligata solueret et soluta uinciret, < et > par potestatis data conditio in eos, qui sedis hereditatem ipso adnuente meruissent; habet enim ille cum omnium ecclesiarum tum huius maxime, ubi sederat. curam nec patitur aliquid priuilegii sustineri aut aliqua titubare aura sententiae, cui ipse sui nominis firma et nullis labentia motibus constituit fundamenta et, quae sine suo periculo temere nullus incessat) —

cum ergo tantae auctoritatis et Petrus caput sit et sequentia omnium maiorum statuta firmauerint. ut iam humanis diuinisque legibus disciplinisque omnibus finiretur Romanam ecclesiam, [*]( 15 cf. Matth. 16, 19 ) [*]( 1 interrogatio V (cf. Agg. 2, 12 interroga sacerdotes legem): probatio Bar.; ceterum uerba quae lex .. sacerdotum glossema sapiunt 3 meque V, corr. p2 ) [*]( 50. Dat. a. 418 die 21 Mart. Edd. Bar. ad a. 418, 5; Garnerius I 209; Collect. Concil.; Coust. 974. 9 id quę V 10 regulas que V 12 reuerentia V, corr. p2 13 sententia somnium V 15 ut eligata Y, corr. o uinceret V. corr. o et inserui 19 sustinere V, correxi 20 habentia V, correxi 21 tenere V, corr. 02 23 iam scripsi: tam V, quo seruato humanis quam diuinis legibus Coust. 24 disciplinis que V firmetur Romana ecclesia cuius locum nos regere et potestatem edd., nisi quod pro et Coust. restituit ipsius quoque ) [*]( 8* )

116

cuius locum regeret, ipsius quoque potestatem nominis optinere (non latet uos sed nostis, fratres carissimi et, quemadmodum sacerdotes, scire debetis): tamen, cum nobis tantum esset auctoritatis, ut nullus de nostra possit retractare sententia, nihil egimus, quod non ad uestram notitiam nostris ultro litteris referremus, dantes hoc fraternitati et in commune consulentes, non quia quid deberet fieri nesciremus aut faceremus aliquid, quod contra utilitatem ecclesiae ueniens displiceret, sed pariter uobiscum uoluimus habere tractatum de illo, qui apud uos, sicut ipsi per litteras dicitis, fuerat accusatus et ad nostram, qui se assereret innocentem, non refugiens iudicium ex appellatione pristina uenerat sedem, accusatores suos ultro deposcens et, quae in se crimina per rumorem falso dicebat inlata, condemnans.

omnem eius petitionem prioribus litteris, quas uobis misimus, putamus ac nouimus explicatam satisque illis scriptis, quae ad illa rescripseratis, credidimus esse responsum: sed post missae per Marcellinum subdiaconum uestrum epistolae omne uolumen uoluimus. quo aliquando perlecto ita totum litterarum conprehendistis textum, quasi nos Caelestio commodauerimus in omnibus fidem uerbisque eius non discussis ad omnem, ut ita dicam, syllabam praebuerimus adsensum.

numquam temere, quae sunt diu tractanda, finiuntur nec sine magna deliberatione statuendum est, quod summo debet disceptari iudicio. idcirco nouerit uestra fraternitas nihil nos, postquam illa uobis scripsimus uel litteras uestras accepimus, immutasse sed in eodem cuncta reliquisse statu, in quo dudum fuerant, cum hoc nostris litteris uestrae indicauimus sanctitati, ut illa, quae a uobis ad [*]( 1 optineret V, corr. Bar. 5 uestram o2: nostram V 6 fraternitatis et r, fraternitati ut edd. 11 nostram oJ: nrm V quis eas serere r, corr. p2 Bar.: quo se assereret 02 12 iudicium ex indicium V apellatione V 14 condempnas K, corr. o2 15 ac Bar.: an V 16 ad illa Tx: de illo Coust. 19 perlectos 1 ; corr. 02 20 uerbis que V 23 sinuntur a 25 postquam illa scripsi: post illa quam V, posteaquam 02 28 indicamus V, corr. Bar. )

117
nos missa erat, obtestatio seruaretur. ET SCBSCRIPTIO: Bene ualete, fratres. Dat. XV. Kal. April. Honorio Aug. XII cons. Accept. III Kal. Maias.

(51.)

LEO EPISCOPUS LEONI AUGUSTO. Si gloriosum pietatis uestrae in fidei defensione propositum tanta prosequi laude cupiamus, quanta rerum ipsarum magnitudo deposcit, inueniemur impares in actione gratiarum, si nostri tantum oris angustiis uniuersalis ecclesiae gaudia celebremus. sed dignius illius remuneratio uestris actibus meritisque seruabitur, in cuius causa et speciali excellitis animo et optato triumphatis euentu gloriae.

sciat igitur clementia uestra omnes ecclesias dei cum laude uestra exultare pariter et laetari, quod ab Alexandrinae ecclesiae iugo improbus parricida depulsus est et populus dei, cui praedo nefarius incubabat, in antiquam fidei libertatem reductus potest iam in salutis uiam fidelium sacerdotum praedicatione reuocari, cum uideat omne seminarium uenenorum in ipso auctore proiectum.

nunc ergo, quia haec constanti proposito et magna mente peregistis, consummato operi fidei illud adiungite, ut de catholico ciuitatis illius praesule. quod deo placeat, decernatis, qui nulla damnatae totiens impietatis sit infectus aspergi<ne>, ne fortasse tectum uulnus sub specie obductae cicatricis increscat et plebs Christiana, quae uobis [*]( 1 subscripti F, corr. 02 2 ff (= fratres) V: om. tdd.; fort. fratres <dilectissimi> XV V: XII edd. 3 acceptns V ) [*]( 51. Dat. simul cum ep. 52 a. 460 die 17 Iun. Epistulas 51-55 primus in fine Leanis operum edidit (Coloniae Agrippinae 1569) Laurentius Surius fol. 156b sqq. (cf. Prolegom. cap. II), quetn secuti sunt Car. V 299 sqq.. Bar. ad a. 460, recentiores Leonis epistularum editiones uelut Quesnel I p. 137 sqq., Ballerin. I n. 169 sqq.. B(ullarium) T(aurinmse) Aippend.) I p. 188 sqq. 5 AUO V 7 quantam p2 8 angustiis ex augustiis V 9 dignior Quesn. 10 seruabatur V, corr. p2 11 gloriae (non clarae gloriae, ut testantur Ballerinii) V: gloriosissime Auguste Quesn. 13 lctari ex letare V 14 iugulo 02 iprob paricida V 17 omnem V, corr. o 18 hoc o Sur. 22 aspergi V, corr. o uultus V. corr. 02 23 pleps V )

118
agentibus aperte ab haereticorum peruersitate liberata est, letalibus iterum obnoxia sit uenenis.

uides autem, uenerabilis imperator, et euidenter agnoscis, quod in persona, de cuius abscisione agitur, non sola est fidei integritas intuenda. quae etiamsi ullis correctionibus professionibusque purgari et in integrum ualeret qualibet conditione restitui, nequaquam tamen, quae sceleste cruenteque commissa sunt, possint probabilium uerborum protestationibus aboleri, quia in pontifice dei ac maxime tantae ecclesiae sacerdote non sufficit sonus linguae et sermo labiorum et nihil prodest, si deus uoce praedicatur et mens in impietate conuincitur.