Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

qui ecclesiae suae causam ita agi uoluit, ut sedes apostolica, a qua oportuit ore duorum pontificum suorum haeresim condemnari, et ea damnanda praeceperit, quae a me Caelestio fuerant obiecta, cuius ego non damnationem sed correctionem semper optaui et opto.

cui nunc iam non mecum sed cum uniuersa dei ecclesia causa est, sicut data ad beatitudinem tuam Afrorum episcoporum scripta testantur, cum contra apostoli sententiam uenire nititur negando originale peccatum, quod in omnes homines pertransiit et usque in finem [*](30 cf. Rom. 5, 12 sqq. ) [*]( 1 hoc est de quaestionibus ut uerba non papae sed Pattlini dat Coust. 2 sedes <apostolica> Bar. 5 iactatata V, corr. a 12 nolim scripsi: noli V, nolo Bar. 17 iudicaies V, corr. o 18 audi V, corr. Bar. 23 sede V, corr. p2 30 sententia V, corr. o uenire o2; ueniale V )

110
mundi tenet hereditatem Adae illius, qui primus peccauit; quod in infantibus nisi per sacramentum baptismi dimittatur, uitam aeternam et regnum caelorum habere non possunt.

contra quem etiam magister suus litigat Pelagius, quia ille ea ipsa damnauit in iudicio orientali, quae iste in sedis apostolicae coeto conatur astruere. habet aduersum se et ueteres ecclesiarum doctores catholicos plurimos, orientales occidentales, meridianae partis atque septentrionalis, qui in libris suis illum de originali peccato, si sanari desiderat, possint docere; habet beatum Cyprianum martyrem, beatum Ambrosium confessorem, Gregorium Nazianzenum, beatum papam Innocentium; habet, etiam nunc qui in corpore siti conluctentur illi, si tamen se tanto certamini habilem iudicat, aut certe quos sequi debeat, si uult magis recta discere quam praua docere; habet, quod primum est, beatitudinem tuam, cuius illum oportuerat oboedire sententiae, cum audiret \'damna!*; habet postremo ipsos lactantes, quibus misereri debeat, si sibi non uult, quibus, ut uerbis martyris utar, non propria sed aliena dimittuntur peccata.

unde oro beatum apostolatum tuum, ut hunc meum libellum suscipi iubeas, quo gratiam referam tantae sedi et sententiis iustissimis pro parte mea latis. quem idcirco direxi, quia me, licet sermone, Basiliscus subdiaconus a tua beatitudine cum gestis sedis apostolicae directus Carthagine conuenit quarto Nonas Nouembris die, ut adessem ad apostolicam sedem et tuae iudicio sanctitatis, ad quam me fugisse suggestum est, nec defuturum fore promitterem, si aduersum me et non pro me fuisset lata

sententia, ubi tunc ideo nihil agere potui, quia is, qui ad [*]( 18 Cypriani ep. 64, 6, p. 721 ed. Hartel. ) [*]( 4 quem V: quae Bar. quia ille ea V: qui ille ea o, unde qui illa os 6 habent V, corr. pa 7 sqq. doctores qui in libris suis eatholicos .. septentrionalis qui illum de originali etc.-V, corr. Bar. 9 desiderat bis V possit V, correxi 11 nanzanzenum V 19 ante dimittuntur del. dimit V; remittuntur Cypr. 20 huc V, corr. 0 21 referant V, corr. 02 26 fuisse V, corr. a nec <me) Coust. 27 promittere V, corr. Coust. 28 ibi Coust. his V, corr. pJ )

111
sedem apostolicam prouocauerat, defuit, quem oportuerat utique merita suae appellationis astruere, maxime cum nihil agente appellatore secundum etiam humanas leges superior est semper ille, qui uicit. quid enim iam mea intererat, ut etiam apud uestram reuerentiam prauae eius doctrinae astipulator existerem, de quo congaudere possem, si damnatis his, quae illi a me obiecta fuerant, sicut apostolicae sedis iudicium roborauit, meruisset iam absolui, ne prius se ordinari quam purgari pateretur?

sed uulpecula fraudibus fuit semper studens; ingenium suum mutare nescit. non se credidit posse deprehendi, quoniam confidentiam semper in foueis habet, in quibus demersum caput conscientiae suae nititur occultare. quod iam diutius latere non potuit sed manifestius publicatum spiritali per tuam beatitudinem gladio resecatur, ne amplius ferinis dentibus grex domini secetur in partes, quem pastor bonus sollicita et peruigili cautela custodis.

hunc autem libellum direxi beatitudini tuae per Marcellinum subdiaconum ecclesiae Carthaginensis. Data VI. Id. Nouembr.