Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

misimus igitur ad dilectionem uestram exemplaria scripturarum, quas Pelagius misit, quorum lectionem non ambigimus parem uobis in domino de absoluta eius fide esse laetitiam. Dat. XI. Kal. Octobr.

(47.) LIBELLIS PAULINI DIACONI ADUERSUM CAELESTIUM ZOSIMO EPISCOPO DATUS.

Beatitudinis tuae institiam obsecro, domine Zosime papa uenerabilis. Numquam fides uera turbatur et maxime in ecclesia apostolica, in qua prauae fidei doctores ut deprehenduntur facile ita ueraciter puniuntur, ut moriatur in illis, si se corrigunt, quod male conceperant et deterius pepererant, et in illis * * uera fides, quam apostoli docuerunt et Romana cum omnibus catholicae fidei doctoribus tenet ecclesia.

quod si, ut ceteri auctores haereseos, qui iam dudum ab apostolica sede uel a patribus iudicati et extra sinum matris catholicae ecclesiae effecti perpetua morte perierunt, etiam hi, qui nunc deprehensi sunt uel deprehenduntur, in perfidia sua permanent, spiritali gladio, quo interimantur, tradantur: ut nunc Pelagius Caelestiusque, qui a beatae memoriae praecessore tuae beatitudinis papa Innocentio, si rectam respuant fidem et in sua peruersa doctrina perdurent, damnati sunt.

cuius sententiam secuta beatitudo tua Caelestio, cum a sede apostolica audiretur, inter cetera praecepit his uerbis: \'damnas ergo illa [*]( 2 exemplari V, corr. p quas Bar.: quae V 3 quarum Bar. ambigemus V, corr. p 4 absolute V, corr. Bar. ) [*]( 47. Dat. a. 417 die 8 Nowembr. Edd. Bar. ad a. 418, 12; Collect. Concil.; Coust. I 963. 8 DATVK V, corr. 07 10 et 0: ex V 11 praue V 12 moriantur V, corr. p2 si corrigant Coitst. 13 conciperant V 14 et V: est oJ, ut Bar.. lacunam indicaui, quam sic fere uelim expletam: illis <quoque reuiuescat; uera; illis uiuat fides p2, uera < sit> fides Bar. romane V, corr. 02 16 qui o2: quod (compendlo scriptum) V 17 matris bis V 18 pererunt V, corr. 0 21 qui a o2: quia V )

109
omnia, quae in libello Paulini continentur, hoc est de quaestionibus?\' et alio loco: \'cognouisti, quales litteras dederit sedes ad fratres et coepiscopos nostros Africanae prouinciae?\' et adiectum est: damnas illa omnia, quae damnauimus, et tenes, quae tenemus?\' et iterum: (illa omnia damnas, quae iactata sunt de nomine tuo?\' et iterum: \'uel ea, quae in libello suo exposuit Paulinus?

\' et cum me diceret posse ex his, quae illi obiecta sunt, haereticum adprobari, sancto repletus spiritu apostolica auctoritate respuisti et repressisti insanientis et calumniantis uerba huiusmodi proferendo sententiam, qua ipse catholicus adprobarer, illum, si sanari uellet, curares; quae huiusmodi est: \'nolim nos circuitu ducas; damna ista omnia. quae tibi obiecta a Paulino siue per famam iactata sunt?\' cui non sufficeret ista sententia?

quis hanc tam salubrem, tam amplectibilem, tam piam respueret alius, nisi qui a fide deuius est? et ille, qui superius professus fuerat se, quaecumque illi obiecta fuerant, si contra fidem iudicares, esse damnaturum, audit \'damna!1 et non solum non damnat sed ad iniuriam tantae sedis contendit. unde iam non ignorat ecclesia Romana reum suum, qui tam audaci spiritu ausus est contradicere et non damnare, quae beatitudo tua damnari decreuit, ego tamen deo et Christo domino nostro gratias ago.