Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Posteaquam a nobis Caelestius presbyter auditus est et, quid de fide sentiret, euidenter expressit eademque, quae in libello contulerat, repetitis crebro professionibus roborauit (de cuius nomine plenius ad dilectionem uestram scripta direximus): ecce epistolam Hierosolymitani episcopi Prayli, qui in locum quondam sancti lohannis episcopus est ordinatus, accepimus.

qui causae Pelagi enixius adstipulator interuenit. litteras quoque suas idem Pelagius purgationem tenentes abundantissimas misit, quibus et professionis suae fidem, quid sequeretur quidue damnaret, sine aliquo fuco, ut cessarent totius interpretationis insidiae, cumulauit.

harum recitatio publica fuit: omnia quidem paria et eodem sensu sententiisque formata, quae Caelestius ante protulerat, continebant. utinam ullus uestrum, dilectissimi fratres, recitationi litterarum interesse potuisset! quod sanctorum uirorum, qui aderant, gaudium fuit? quae admiratio singulorum? uix fletu quidam et lacrimis temperabant tales etiam absolutae fidei infamari potuisse. estne ullus locus, in quo dei gratia uel adiutorium praetermissum sit? quod quisquis potest praeter eandem uel mente concipere, ne ille illi se poenae sententiaeque subiecit, quae de sancto spiritu lata est, quod neque hic neque in futuro uenia uel remissione donetur?

uideo et hunc Pelagium Herote et [*]( 26 cf. Matth. 12, 32 ) [*]( 1 FI CST V; conss. add o (II Conss. Garn.) ) [*]( 46. Dat. a. 417 die 21 Sept. Edd. Bar. ad a. 417, 25; GaNltrius l. c. I 203; Collect. Concil; Coust. 949. 7 eademque quae Garn.: eadem quoque V 10 eplft hierosolimitani V 10 proeli V, Praylii Bar. 12 qua Garn. causa V, corr. Bar. adistipulator V 13 abundantissimus V, correxi: abandantissime edd. 14 A inse qretur V, corr. Bar.: quid insequeretur p 21 fleta V, corr. p 25 penf V )

104
Lazaro scribentibus infamari: itane, fratres dilectissimi, ad aures uestras, qui sint isti turbines ecclesiae uel procellae, nec opinione peruenit? ita uos latuit uita hominum atque damnatio? et quamquam specialis illos apostolicae sedis auctoritas omni communione submouerit, discite et in hac epistola licet strictim hominum mores.

uetus Lazaro consuetudo est innocentiam criminandi: per multa concilia in sanctum Brictium, coepiscopum nostrum Turonicae ciuitatis, diabolicus accusator inuentus est; a Proculo Massiliensi in synodo Taurini oppidi sententiam calumniatoris excepit. ab eodem Proculo fit post multos annos sacerdos tyrannici iudicii: defensore ciuitatis Aquensium, cum contrairet, adflicto in ipsum penetrale et sacerdotale solium sanguine innocentis paene respersum inrupit stetitque in eo hactenus umbra sacerdotii, donec tyranno imago staret imperii. quo loco post internecionem patroni sponte se exuit et propria cessione damnauit.

de Herote uero similia omnia: idem tyrannus patronus, caedes. turbae. presbyterorum contradicentium uincla atque custodiae et totius ciuitatis addictio, similis paenitentia de abdicatione sacerdotii. mirum est, si isti laicum uirum ad bonam frugem longa erga deum seruitute nitentem falsis litteris percellere uoluerunt, qui in fratres et coepiscopos tanta machinati sunt, qui tot tempestates ecclesiae reddiderunt?

non decet episcopalem auctoritatem et praecipue prudentiam uestram ad leuium susurronum scripta pendere. ecce Pelagius Caelestiusque apostolicae sedi in litteris suis et confessionibus praesto sunt: ubi Heros, ubi Lazarus, erubescenda factis et tot damnationibus nomina? ubi illi adulescentes, [*]( ,3 itac:nc\', Garn. honi V: horum edd. 6 strictum V, corr. Bar. 8 brictium V: Brictionem adpellat Sulp. Seuer. Dialog. III15 p. 213 sq ed. Halm 11 tyranuici iudiciij t. e. sub ditione Constantini tyranni (407—411) 13 penetrabili V, corr. Garn. 14 actenus V 15 mago Y, corr. p internecionem Bar.: iuternecio Y, fort. internecium 20 abdictione V, corr. Bar. 21 seruitute V, corr. 0 27 confesionibus V 28 facta sed V, corr. Bar. )

105
id est Timasius et Iacobus, qui scripta quaedam, ut asserebatur, * » ? uos conicite. si, qui talia in sede apostolica confitentur, illa quae de isdem a prauis ac leuibus auctoribus et dubio rumore iactata sunt, oporteat credi.

amate pacem, diligite caritatem, studete concordiam! nam scriptum est; diliges proximum tuum tamquam te ipsum. qui magis alter alteri proximi sumus, quam omnes, qui in Christo unum esse debemus. non omnis qui aures nostras uentus ingreditur, nuntius ueri est ideoque animo praesule et in excubiis constituto- semper opus est, ne totum famae, totum testibus liceat.

recensete sacras litteras et diuina tabularia: maximam partem falsi testes occupauere, ubi sanctorum aut accusationem aut pericula reperimus. (maximam> dico? immo totam, cum in ipsum dominum nostrum saluatorem, totius mundi hostiam et pontificem salutarem, falsi testes insurrexerunt, qui se eius blasphemiam audisse confingerent. aestimate, quid iam possit praeterire fallaciam, quae in deum fidei, immo in ipsam fidem ac ueritatem peiuriis impetum fecit.

haec ideo scripsimus, ut de cetero, si qui absentes minusque noti de quolibet talia ex libidine mentientur, fixi sint pedes uestri aduersus arietem fraudulentiae. unde et lucernam pedibus suis et lumen semitis uir tantus exorat, scilicet ne inter fallaces tenebras sint caeca nobis et errabunda uestigia. et in euangelio: numquid lex nostra [*]( 6 Matth. 19, 19 22 Psalm. 118, 105 24 Ioh. 7, 51 ) [*]( 1 iacob V, corr. Bar. (cf. epist. Aurelii etc. apud Coust. 880 § 6) qui ex t (— et) corr. V 2 lacunam indicauit Bar., protulerunt inseruit Garn., Pelagii protulerunt inseri iubet Coust., sed uidentur plura excidisse 3 prouis V, corr. o 4 dubiorum ore V, corr. o2 5 concordiae Bar. 6 τā V qui magis etc.] etiam ante haec uerba, e quibus ne tum quidem si cum Coust. post debemus posueris signum interrogationis, apta euadit sententia, aliqua excidisse uidentur, quibus inprimis ecclesiae catholicae sacerdotibus concordiae studendum esse expositum erat 9 praesulet et V, corr. Bar. 11 resensete V 13 repperimas V 15 mundi oJ: multi V insurrexerint Garn. 17 fallacia Garn. quae Bar.: qui V 22 tantus V: sanctus p Bar. 24 euglio V )

106
iudicat hominem, nisi ab ipso audierit prius et cognouerit?