Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

sed in his separata tribus, tribus Leui, nobis obstitit. constitutus est enim ludas habens secum Isachar et Zabulon in uno metationis contubernio, et constitutus est primus ad orientalem plagam propter significantiam, ut aestimo, regiae potestatis et quod Ruben a propria reciderit gloria, quia stratum maculauerit patris. sicuti diuinis litteris probatur insertum.

in secunda uero rnetatione castrorum Ruben ordinatur cum Simeone et Gad uersus ad mare, ad occidentem quoque Ephrem cum Manasse et Beniamin, qui omnes ex Rachel in una ponuntur metatione castrorum; propter Manassen uero Leui uidetur exclusus. dein ad aquilonem quartam metationem primitus Dan continet, dein Aser, deinde Neptalim, et quoniam Leui non inuenimus inter eos ammixtum, cognouimus nec istam posse descriptionem compositioni lapidum commodari, ne uideatur ei filiorum Israel unum < de >esse uocabulum.

Quapropter et hanc omittentes intendimus diuisioni septimae. quam protinus ademimus, quia non eam repperimus [*]( 19 cf. Gen. 49, 4 (35. 22) ) [*]( 1 ammodum V 7 dimeratarum V, corr. Fogg, 9 congrue corr. Fogg. 19 sicut Fogtj. 2a n«ptalin V quoniam Y: cura Fogg. 26 alllutum V 27 accommodari l\'ogg. 28 deesse 1<\'ogg.: esse V 30 ad emimus V respeximus Fogg. )

767
compositioni lapidum congruentem. haec enim iuxta principes tribuum ad praeceptum domini constat esse numerata: in qua primus ordinatus est Ruben, dein < Simeon, deinde Iuda, dein > Isachar et qui secuntur; Ioseph autem secundo numeratus est, propter quod Ephrem in uno numero, Manasses in altero sit locatus, et quoniam Leui rursus exemptus est, nequiuimus numerum coaptare lapidibus propter immutationem Leui et propter adiectionem unius tribus, quae in duabus probatur esse diuisa.

Dein octauam diuisionem de libro Numerorum diligenter inspeximus, ubi praecepit deus et misit Moses principes tribuum Israhel ad inspiciendam terram promissionis, et nec istam repperimus ad compositionem memoratorum lapidum consonantem, propter quod et Ruben in primis numeratus est, dein Simeon, deinde ludas, exin Isachar et deinceps qui secuntur et nusquam Leui mentio facta est.

Transeuntes igitur ad nonam diuisionem et ipsam conspeximus, quae facta est ex praecepto domini, sicut in libro continetur Numerorum, quando missi sunt principes tribuum, ut sorte diuiderent terram promissionis filiis Israel, et nec istam similiter ad consequentiam lapidum coaptare ualuimus. inuenientes enim ludam <in> primis positum, dein Simeonem et postea Beniamin, Dan quoque et Manassen nec non et Ephrem et Zabulon et deinceps Isachar, exin Aser et nouissime Neptalim, et rursus tribum Leui reperientes omissam et Ioseph dupliciter enumeratum in Ephrem et Manassem,

hanc etiam praetermisimus et in decimam diuisionem intentionem mentis ammouimus nec ipsam quiuimus inuenire lapidibus consonantem; etenim quando benedixit Moses filiis Israhel praeponens Beniamin quartum post Leui, dein Ioseph, et quoniam Simeonis [*]( 3 Simeon deinde Iuda dein inserui, cf. §62 6 quoniam V: cum Fogg. 18 continet V, corr. Fogg. 22 <in> primis scripsi (cf. supra p. 767,14): primis V, pirmum Fogg. 25 neptalin V repperientes V Ioaeph Fogg.: in ioseph V 28 ammonuimus V, corr, Fogg. 29 etenim Fogg.: est enim V 29 proponens Fogg. 30 quoniam V: cum Fogg. ) [*]( XXXV para 8. ) [*]( 49 )

768
nullam intulit mentionem, impossibile fuit eam coaptare lapidibus. habet autem ita: Ruben ludas Leui Beniamin, dein Ioseph Zabulon et Isachar, deinde Gad, qui est ancillae secundae filius, praepostere positus, dein Dan et Neptalim, dein Aser omnium nouissimus, qui et ipse secundae ancillae filius inuenitur. hic etiam quia numerus imminutus est Simeone praetermisso, fas non erat diuisionem istam lapidibus rationalis posse congruere.

Rursus et hanc praetermittentes in undecimam sollicita prorsus intentione peruenimus et repperimus, ubi praecepit Moyses, ut duodecim tribus stent ad benedicendum et maledicendum, sex in monte Garizin et sex in monte Gebal, sicut in Deuteronomio probatur adscriptum, quarum diuisio talis est: stabunt, inquit, in monte Garizin ad benedicendum Simeon Leui ludas Isachar Ioseph et Beniamin, et hi stabunt ad maledicendum in monte Gebal: Ruben Gad Aser Zabulon Dan et Neptalim. exceptis quippe Ruben et Neptalim liberarum filii probantur hic esse praelati, cumque et ista diuisio uidetur inconsequens ad quadratum rationalis ordinem, non ea uisa est adsumenda.

uerumtamen hanc eandem undecimam diuisionem sollicite contuentes, quod in duas partes uideretur esse discreta, sex in uno monte et sex in altero, hanc arbitrati sumus congruere numeris compositionis lapidum smaragdi, qui catenulis nectebantur, ordinati per utrumque pontificis humerum, auro et hyacinthina uitta conserti, ita ut in his duobus smaragdis inscriberentur nomina filiorum Israel, eo quod unus smaragdus ob rotunditatem sui duodecim nomina capere non posset. oportebat autem, et si capere poterat, dextros sinistrosque distingui, et ideo in utroque lapide, posito in dextera scilicet et sinistra, conscripta sunt nomina [*]( 14 Deuteron. 27, 12 sq. ) [*]( 1 ullam V, corr. Fogg. 11 moises V 18 exceptis .. neptalim cum a om. Fogg. 21 ueruntamen V 22 quod V: quae Fogg. uidetur Fogg. 25 nectabantur V 26 hiacinctina V )

769
sicut in utroque monte Garizin et Gebal tribus filiorum Israhel ordinatae sunt.

Qui montes ex aduerso sibi cernuntur oppositi in Orientis parte, ubi Hiericho sita est, ultra locum Galgalae ibique referuntur benedixisse Israhel hi, qui in monte Garizi consistebant dicentes: benedictus qui facit uoluntatem domini, et uox audiebatur per plana camporum, ubi populus adstabat, et innuebatur ei, ut diceret: fiat, fiat! e contra uero Ruben et Gad et reliqui cum eis in monte Gebal stantes aiebant: maledictus qui non facit omnia, quae scripta sunt in isto libro, et respondebat omnis populus: fiat, fiat! interpretatur autem <fiat> \'amen*. nam uoces e duobus montibus istae resonabant.

Garizim etiam interpretatur et \'mons liberates et \'concisio incolatus eorum*. quidam uero putauerunt, qui non diligenter diuinas scrutati sunt litteras, maxime qui de Samaritanis oriuntur, ne forte Garizin mons sit, qui adiacet Sicimis. quae Sicima et Sichem dicitur, habens ex aduerso Sichar urbem Samarit<an)orum, in quam ingressus est dominus, unde Samaritana illa mulier egressa inuenit eum sedentem apud <put>eum. nunc autem Sicima Neapolis appellatur, ciuitas opulentissima Palaestinorum; tunc autem Samaria dicebatur atque Iudaea:

Samana autem, quoniam mons ipse naturaliter cuiusdam Somer uocabatur; filium autem habuit iste Somoron et dictus est mons Somor et hinc nominis huius appellatio consecuta est, maxime uero roborata per aduentum eorum, quos ad colendum terras illas rex Assyrius destinauit.

nam quando captiuitas accidit [*]( 27 gqq. cf. Regn. IV 17, 24 sqq. ) [*]( 1 sicuti Fojtjt. garazin V 2 ordinati V, corr. Fogg. 5 ii Fogg. Garizim Fogg. 8 e om. Fogg. 10 aibant Y 13 iste V 16 mons V: non Fogg. 18 samaritorum Y, correxi: Samaritarum Fogg. 20 puteum Fogg.: eum V 22 ea quae inde a § 91 usque ad finem § 100 explicantur, quamuis praesertim initio multo contractius, Graece seruanit Anastasius Sinaita in quaestione 45 (Migne Patrol. Gr. 89, 596 sq.) 24 Somoron scripsi (cf. § 97; Anastas. Sin. Quaest. 45; Epiphan. Panar. I p. 24 B; Ioseph. Antiq. Iud. VIII 312 ed. Niese): samoron V sumor V (cf. Ioh. Chrysost. Homil. 31 = Migne P. G. 59, 178): Somar Fogg. ) [*]( 49* )

770
Iudaeorum, conuenerunt seniores Israel, qui erant tunc in Babylone cum Hesdra sacerdote, et qui uocabantur consiliarii, aliique senes et exorauerunt Assyriorum regem, ut habitatores mitteret in Iudaeam, ne terra luxurians sine cultore deficeret. qui suscipiens eorum salubre consilium direxit ad inhabitandum in locis illis gentes quattuor, id est Cudaeos et Cuthaeos et Seppharaeos et Anagogauaeos. qui ascendentes idola sua secum, quae tunc unaquaeque gens apud se coluerat, adtulerunt.

cum uenissent autem et resedissent in terra Israel, uocati sunt Samaritani, propter quod Samaritanus \'custos\' interpretatur; custodiebant enim terram Israel. postea uero leones pardi et ursi consurgentes in eos corrumpebant multitudinem, ita ut absumerentur ab eis. pro qua re legati per dies singulos ab incolis et habitatoribus ad regem mittebantur

Assyrium, quatenus eis de locis ipsis licentiam discedendi tribueret propter huiusmodi saeuitiam bestiarum. mirabantur autem, quomodo potuit Israel ibidem commanere. his autem compertis Assyriorum rex euocatis Iudaeorum senioribus sciscitatus est ab eis, quomodo possint in loco, quos dudum di<re)xerat, immorari. qui rectum dantes sine mora consilium dixerunt nullam posse gentem ibidem residere, nisi legem domini dei custodiat. qui cum poposcisset ab eis legem, ei protinus obtulerunt. ipse uero reddens exemplaria legis authentica penes se detinuit, quae direxit incolis et habitatoribus

terrae Cudaeis et Cuthaeis ac reliquis cum Hesdra sacerdote (non Hesdra illo, qui uocabatur Salathihel, cuius erat pater Zorobabel, qui Zorobabel erat filius Iechoniae). hic igitur Hesdras, quem diximus, ascendens Hierosolymam pentateuchum tantummodo, id est quinque libros Moysi, detulit eis ueteris testamenti, libros scriptos secundum formam, quam dedit dominus in monte Sina. quam formam Hebraei deessinon uocant, quod interpretatur insculptum'>. nunc enim non eadem [*]( 3 orauerunt Fogg. 5 dixerit V, corr. Fogg. 9 residissent V 13 qua relegati Y 19 scissitatus V 20 dixerat Y, corr. a man. post. 22 poposaisset V 27 iechonie V 28 hieroBolimam V pentateucum V U 29 moisi V 31 deession Y (n suprascripsit man. I) )

771
sunt elementa litterarum, quibus Hebraei utuntur, librique eorum non sunt scripti iuxta ueterem formam, quae tunc in tabulis lapideis constat insculpta. haec igitur forma, quam nunc tenent Iudaei, uocatur somahirenus. Samaritani uero seruant deessenon, quae forma fuit olim, ut diximus, in tabulis impressa lapideis.

at Hesdra ascendens a Babylone nolensque discernere Israhel a reliquis gentibus, ut genus Abrahae non uideretur esse permixtum cura habitatoribus terrae, qui tenent quidem legem, non tamen et prophetas, immutauit pristinam formam relinquens deessenon, propter quod ea forma a Samaritanis praeoccupata iam fuerat, ut per hoc Abrahae semen distingueretur a nationibus reliquis. sed nos his peruenientes in locis coacti sumus ob occasionem causae huius ampliare sermonem.

Erant itaque, qui permanserunt ex gentibus in terra Israel, pro diuersis rebus Samaritani uocati: primum a Somer, uno ex filiis Chananaeorum et Pherezaeorum, priusquam Abraham patriarcha ad eandem terram diuinitatis adueniret, et appellabatur Somer et Somoron tam mons quam omnia, quae montis uicina esse uidebantur. rursus praefatae gen<te>s ab Assyriorum rege transmissae uocatae sunt Samaritani, qui \'custodes* interpretantur.

habet autem et aliam contemplationem nominis huius intentio, propter custodiam uidelicet legis, quoniam qui inmissi fuerant, legis putabantur custodire mandata. dicit enim scriptura de ipsis, quoniam manserunt facientes legem dei et adorantes idola propria. cum uero lex idola nullatenus adoranda praecipiat, quomodo lex ab eis poterat custodiri?

uerumtamen ista causa hinc insinuat intellegentiae modum. scientes profanissimi sacerdotes memoratarum quattuor gentium, quod Hesdras sacerdos missus [*]( 25 Regn. IV 17, 41 ) [*]( 2 ueterem ex ueterum V man. 1 4 somahirenusl \'fortassis in Graeco textu erat σημενός\' Fogg. 20 gs V, corr. a 24 inmissi scripsi: nimissi V, missi Fogg. 30 quod V: cum Fogg._ )

772
aduenerit, qui abominabatur idola iuxta diuina praecepta, et quisquis inueniretur seruiens idolis, lapidibus iubente lege necabatur, celeriter e suis excelsis culminibus idola propria sustulerunt et occulerunt in monte Garizim in loco nimis abdito atque secreto.

fuerunt autem idola numero quattuor, sicuti habet antiqua traditio. nam uiri Babylonii deam Sochoth Benith colebant et uiri Chuth deam Nerigel et uiri Emath deam Asimath et Euaei deam Nebaz Tharchar et Sapharuim. et auerterunt cor Samaritanorum docentes eos ad montem Garizin orare. quapropter, ubicumque fuerint, ad montem se conuertentes orant: qui in oriente sunt, ad occidentem respiciunt et, qui sunt in occidente, ad orientem et, qui in aquilone, similiter intendunt ad meridiem et, qui in meridie, ad aquilonem montis aspiciunt, ut impleatur scriptura, quae dicit: manserunt facientes legem dei et adorantes idola propria. nam licet ipsi, qui adorant, ignorent occulta in abdito montis idola. impossibile tamen est. ut diuina scriptura iuxta rei huius sententiam mentiatur.