Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

IUSTINUS AUGUSTUS HORMISDAE PAPAE. Ut quod in Paulo uiro reuerentissimo contigit apostolatui uestro patefiat, qui sacerdotio praeditus Antiochenae ciuitatis ita uersatus esse [*]( 1 post praesuscepte lacunam 11 fere litterarum reliquit V, praesuacepta <argumenta> sunt Bull. Taur.; fortasse talia aliqua exciderunt prae- susceptae <spes operante clementia expletae\'\' sunt 9 transcribuntur V. corr. edit. reg. 14 filiis nostris V, corr. p2 15 luctumina dissiciat V, corr. 02 16 compescant V, corr. 02 17 epifanio V 19 sprilis V 20 sq. uerba gesta .. habemus quae collectoris sunt litteris minusculis V man. 1 in noua linea scripsit tvaiapolitani V 241. Dat. (simul cum ep. 242) a. 521 die 1 Mai. Edd. Car. 12 562; Bar. ad a. 521 37; Collect. Concil.; Thiel 9S3. 25 predictus V, corr. p )

741
dicitur in multis causis, quae religiosis alienae sunt episcopis, ut clericorum suorum proditione, habitatorum etiam dictae ciuitatis, aliorum insuper frequentium incusetur, non tantum legatis uestrae sanctitudinis in hac regia positis urbe, ut ipsos quoque retinere censemus, uerum post eorum recessum: qui malae conscientiae suae uictus testimonio, territus insuper ne quaestione habita grauiorem formam exitus rei posceret, recusatorios libellos obtulit, ut liceret ei secedere a suscepto, sicut dictum est, episcopatus officio.

quoniam igitur cordi nobis et est et fuit, ut semper ciuitatum antistites in amore sint omnium communi, quorum regendas <accepisse> creduntur animas, Paulus autem uir reuerentissimus ultro se suo, prout memorauimus, abdicauit sacerdotio, praesentem epistolam duximus dirigendam * * uobis aperiatur et orationibus propriis caeleste nobis praesidium digneris acquirere. Data Kal. Mai. Constantinopoli Iustiniano et Ualerio uu. cc. conss.