Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quapropter facitis sancte, facitis religiose, facitis pie, quod ueritati testimonium libenter impenditis, quod praemium bene meritis non negatis: quia idem error est tacere ueritatem, qui est falsis adsistere, et eadem iniustitia est si negetur honor moribus placitis, quae est si concedatur indignis. certum est, amantissimi, participari uos cum sacerdotis laudibus intimatis, quia omni fraternitatis uestrae ordini transcribitur, quod in uno, quem ex uobis elegistis, esse laudatur.

deus omnipotens fidei suae pacem sub perpetuitate conseruans electionem ordinationemque uestram, quam insinuandam sedi apostolicae per Iohannem fratrem et coepiscopum nostrum nec non et Heraclianum presbyterum atque Constantinum diaconum filios nostros religiose credidistis, tanta firmitate confortet et ita omnium discordantium luctamina disiciat, ita dissidentium corda compescat. ut, quemadmodum sub fratre et coepiscopo nostro Epiphanio pacificationis datum est indicium, gratulemur effectum. Data VII. Kal. April. Ualerio cons.

GESTA IN CAUSA ABUNDANTII EPISCOPI TRAIANOPOLITANI IN SCRINIO HABEMUS.