Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Fidei curam, Quirites optimi, maximam iudicantes nihil festinum aut inmaturum credidimus proferendum. ea enim in causa religionis decerni censemus, quae sine errore ac reprehensione sententiae ab omnibus comprobentur.

itaque cum in cognitione de episcopis, qui in urbe fuerant constituti, sub iudicio sacerdotum intentionis haereret ambiguum nec nascentibus subinde causis finis certantibus studiis posset imponi ac diu de rebus uariis deliberatio nostra penderet, <in> futuram cognitionem ad integrum sacerdotum numero pleniore concilium omne negotium constituimus differendum, ut causa ex omni parte librata transactis paschae diebus terminum, [*]( 1 nec Bar : ne V 3 epos ex epas V 7 iuste V 14 salubriter Bar. ) [*]( 24. Dat. die 15 Mart. 419. Ed. Bar. ad a. 419, 18. 23 cognatiune V, cotr. o1 de Meyer: quam de V (cf. p. 71, 12) 26 in iuseiin: aut au.> fut. cogn. et <ad> scribendum aut futuram cognitionem (lclcndum essc cer.suit Meycr 27 consilium V, corr. Mtyer 29 transacte V, corr. Bar. )

71
quem aequitas uel religio poscebat, acciperet. simul, quia de sacerdote nihil poterat definiri, temporarie elegimus, qui reuerenda sacris diebus mysteria celebraret. ut uobis, Quirites, ad honorem sacrae urbis praesto esset sollemnitas sacerdotis.

quare imitati patientiam nostram placidis animis, quae pro pace publica suademus, accipite: sanctorum cultus dierum debita tranquillitate transcurrat, quietem publicam seditio nulla perturbet. fauor proprius circa nullum, qui notetur, appareat. decet enim suspensis sensibus omnia nostro integra uos reseruare iudicio nec furore quodam sed debita probitate expectare potius quam poscere sacerdotem.