Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Scimus, patres conscripti, a uobis cunctationem nostram non posse reprehendi, quibus semper in re omni probatur [*](1 conatat esse alienum Bar. 5 decretor V, corr. a 7 neque Bar.: ne quam V 8 conquiuerit V, corr. Meyer: conquiret Bar. ) [*]( 22. Dat. die 15 Mart. 419. Ed. Bar. (cd a. 11.\'), 10. 14 Spolitinum index collectioni praemissus (cf. Proleg. c. 1). quae forma forta.sse etiam p. 75. 18 et 78, 1 restituenda est lti angustiam Bar. 17 quas J/eyer: quam V Bar. 19 <ut - beatitudo Bar. :!O urbem inserui; idem post uenerabilem addiderat Bar. ) [*](23. Dat. die 15 Jlart. 419. Ed. Bar. ad a. 419, 17. )

70
consiliorum iudiciique maturitas. nec sane de summis cita debuit et potuit esse sententia, quam ut aeternam ita probabilem et ex omni parte decet esse perfectam.

inter episcopos, quos in urbe sacratissima fauentium studia uel partium uoluntas elegerat, ab omnibus qui aderant sacerdotibus iusseramus audiri et aliquotiens iterata cognitio est. uerum cum longiores moras examinatio iustae cognitionis afferret et plura inquisitio iudicum diligens inueniret, quibus finis citus non posset imponi, et festorum dierum celebritas celeritatem definitionis exposceret, ne quid temerarium promeremus, rem omnem credidimus differendam.

missus itaque est Achilleus uir religiosus episcopus Spolitinae ciuitatis, per quem sanctorum dierum celebritas impleretur. amplitudinis uestrae est popularium mentes ad quietem consilii salubritate retinere, cum probabilem ac necessariam dilationem nostram dubitare nequeatis. Data Id. Mart.